Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/280

Haec pagina emendata est
250
de rebus gestis a. caraphæi

gloriae argumentum praebuerint: et paullo post eum in Transylvania quoque summum armorum imperatorem creat, ac Lotharingio Duci subsituit.

Sed in eo temporis articulo, quo is in Hispaniam proficisci cupiebat, fortuna ejus votis ommnino adspirare visa est. Inter laeta novi regni omnino Aureo velleris Torque decoratur.Nam inter laeta Josephi Hungariae Regis auspicia, Caesar ei Posonio Aurei velleris Torquem mittit, eumque splendidissimum militiae ordinem, quo Reges ipsi Principesque summi ab Hispaniarum Rege decorantur, ex animo gratulatur.

Ejus decoris Caraphaeo conlati civiles rationes.Decem enim ante annis Josephus Spinola Balbasensium Marchio, Hispani Regis ad Leopoldum Caesarem Legatus, Mariannae Hispaniarum Reginae scripserat[1], Caraphaeum et generis splendore; et meritis cum laude stipendiis, et in utramque Austriam Domum obsequio, et Caesareae Aulae amicitiis, et apud complures summos Germaniae Principes gratiâ nedum dignum, sed utilem quoque videri, ut Carolus Rex eum Aurei velleris Torque insigneret: et Hispani Regis Legati Viennae agentes ob singularem viri prudentiam et dexteritatem in gravioribus Monarchiae rebus adhiberent. Nemo equestrium legionum ductor plura in eo ordine stipendia fecit.
Montecucculus cum eo graviores belli res privatim deliberabat.
Nullum enim equestrium legionum ductorem plura stipendia in eo militiae ordine meruisse; ut Raymundus Montecucculus duodeseptuaginta annis gravis, et bina supra quinquaginta stipendia meritus, praeclarissimus belli imperator, difficiliores belli res cum eo deliberaret decerneretque. Et sperabatur brevi ad ampliores militiae ordines provehendus, in quibus facilius Regi suo utilem operam daret. Quod si Rex talem civem promovere subsistat, Germanos posse sibi servare munia, quae Imperator exteris conferre velit. Et regni rationibus consentaneum, quando Rex summos Germaniae Principes, aliosque seu virtute militari seu civili prudentia amplissimos viros, quos rei Austriacae utiles arbitratur, eo militari ordine passim condecorat; sibi subjectum quoque cohonestet, ne in eo obsequium erga Hispanum nomen tepescat.

Ex ejus militiae instituto diu dilatum conferri decus.
Ex lege singulari Caraphaeus in eum militiae ordinem adlegitur.
Diu tamen dilatum conferri decus, quia ex ejus ordinis institutione in eum ex amplissimis familiis primo loco nati cooptantur. Sed cum postea Carolus Estensis Burgomaenaeorum Marchio, Hispanorum ad Caesarem Legatus, belli Techeliano-Turcici gesta Hispanum Consilium doceret, per occasiones quae ultro offerri videbantur, Caraphaei in eo merita nunciabat; quae tanta Hispanis tandem visa sunt,
  1. Ex libro Epistolarum de privatis Caraphaei rebus.