Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/279

Haec pagina emendata est
249
liber secundus


caput xi.

Petit a Caesare ut sibi det veniam in Hispaniam commeandi: at ab ea ampliorum spe munerum adtinetur: et a Carolo II Hispaniarum Rege Aurei velleris Torque decoratur.


Caraphaeus solicitus de indigna morte, et qua caderet indefensus.Ita Caraphaeus laetos novo Josephi regno Hungaros infensiores sibi infestioresque metuebat: qui Caesari, ut dictitabat, vitam lubens muneri daret, tot amplissimis honoribus amplissimisque imperiis ejus munificentia cumulatam; sed id grave erat, si vili percussoris manu, indictâ caussâ, caderet, gravissimis foedissimisque crudelitatis et avaritiae criminibus insimulatus, et atroci inimicorum scommati faceret locum; crudelissimum Hurigariae Tyrannum tandem aliquando in Hungaria terra constabilitum. Quapropter aegerrime ferebat, sibi erga Caesarem obsequentissimo cum vita honestatem quoque nominis esse perituram; suos autem inimicos, adversum quos gravibus probris non temperabat, cum sua quemque dignitate honestissimos superstare. Postulat a Caesare in sui detracotores calumniae judicium constitui,
Nec refest,
Sub magno ipsius Caesaris exemplo:
Cui tamen non adquiescit.
Idcirco postularat a Caesare[1], ut suam existimationem sibi vindicare liceret, calumniae judicio in sui detractores constituto: neque id retulerat, ipsius Caesaris exemplo adquiescere jussus, quì quanquam de Zrinio, consciisque omni juris legumque religione judicarat, tamen earum studiosi partium per summam improbitatem, eos injuriâ oppressos praedicare ausi sunt. Sed Principis fastigium, inquiebat, super eas falsas incusationes longe eminere; sibi vero sentiebat non eundem esse animum de eo fortiter porro, ut ante fecerat, promerendi: idque providebat reipublicae in partibus sibi commissis aliquod fortasse detrimentum adlaturum.

His de caussis ut et sibi constaret honestas, et Caesaris res per alios utilius gererentur, petit ut sibi veniam daret in Hispaniam commeandi,Vult in Hispaniam proficisci
Caraphaeus honores repudiando honoratior.
ut de privata re ibi tantisper ageret, dum proeliorum tempus instaret. Sed vir sive ignorabat, honores, quos repudiabat, se ad summum potentiae provecturos, sive intelligebat sic repudiatos provehere: nam Caesar, denegato in Hispaniam commeatu, manere jubet, et ampliora munera brevi expectare, quae uberrimum ei
  1. Ex lib. Epist. Caraphaei ad Caesarem, ep. 81.