Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/275

Haec pagina emendata est
245
liber secundus


Jus Austriorum in Hungariae Regno succedendi.Igitur Caraphaeus apud bonos et auctoritate graves cives saepe disserere, de jure pacti Fridericum III Austrium Imp. inter et Matthiam Hungariae Regem, regnique Ordines conventum super Annae Reginae successione, quae Ludovici soror haeresque Ferdinando I Caesari nupserat; qui, postquam Johannem Sepusium Regni praedonem debellaverat, Hungariae Rex Posonii rite et ordine electus est.

Caraphaeus disserit regni per successionem delati utilitates.Sed praeter succedendi jura has docebat utilitates, quod per ejusmodi Regum electiones Regnum omni memoria factionibus laboravit: Factiones in qua republica maxime exitiales.quod malum cum semper rebuspublicis noxium, tum maxime exitiale ubi potens ad fines agit semper intentus, semperque paratus hostis, qui divisas laxatasque domi seditionibus vires facilius citiusque foris adfligat. Miserrimo argumento ejus, quod dicat, esse tot amplissimas provincias, Hungariae Regnum per factiones innumeris exuta provinciis.Transylvaniam, Valachiam, Moldaviam, Slavoniam, Bozniam, Dalmatiam, Bulgariam, Serviam Macedoniamque hac una intestinarum discordiarum ratione ab florentissimi Hungariae Regni compage acerbissime discerptas, superbissime dominatas, miserrime tandem adflictas. Videre est, inquiebat, Transylvanus, Valachus Moldavisque cur regia Turcarum mancipia?
Cur Polonia respublica perturbatior?
e propinquo Transylvanum, Valachum Moldavumque hoc eligendi jure factos decora Turcici fastus servitia. Poloniam vero, quanquam luculentam regni majestatem obtineat, tamen tanquam fretum hisce regni comitiis aestuare, cujus perturbationes nunquam tranquillantur, fluctus nunquam residunt; ut rerum prudentes eam nullo humano consilio, sed divina quadam ope omnino regi et conservari arbitrentur. Respublicae et Regna quae hodie in Europa spectantur.At hercule hisce temporibus praecipue, quibus per Europam non amplius modica regna parvaeque respublicae spectantur; sed Austriam Borboniamque Domum, Anglum Batavumque suspicimus; juvat in uno maximo Orbis terrarum Principe aeternam haerere rempublicam, ut cives dignitate et amplitudine concedant nemini.

Andrea Hierosolymitani Decretum fons omnium Hungariae malorum.Inter oblatos autem aut quaesitos de Andreae Decreto sermones, firmabat, nullam rem perinde tot tantaque civilium bellorum incendia in Hungaria excitasse, quam privilegium, quod is Rex a bello Hierosolymitano reversus in suos cives, qui secum eo bello bene meruerant, inrogavit: ut adversus Regem, qui libertatem a se Hungaris adsertam adtrectaverit, arma sine perduellionis fraude sumere possent: et quo aeternum rata esset, cavit ut successores Reges inter nova regni auspicia in eam legem jurarent. Perniciosum in republica in qua Reges eliguntur, in Regum acta dispicere.Nam si in aliis rebuspublicis, in ea maxime, ubi regnum per suffragia defertur, perniciosissimum morem, cives in acta Principis, in quae jurare oporteret, notionem sibi judicium-