Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/274

Haec pagina emendata est
244
de rebus gestis a. caraphæi


Quando dignitas Principi a civibus condonanda?Ob haec Caesari scripserat[1], se Principi suam dignitatem dono dare in iis rebus quae aliquam parerent in commune ulilitatem; cum ipsa communis utilitas honestatem commendet. At enim suam Hungariae moderationem in provincia hostibus infestata, civibus turbida , per aemulos difficultatibus impediri; et periculis objici cum reipublicae detrimento, id nullo prorsus pacto ferre posse. Orat Caesarem ut sibi liceat imperio abdicare.Orat igitur atque obsecrat, ut eo imperio sibi per eum liceat abdicari: ita melius porro per alios rem Caesaris gestum iri; neque ultra aemulos, ut suae laudi officiant, reipublicae nocituros.

Summae rei salus saepe aliquam partem corrumpit.Ad haec Caesar respondit[2]: saepe vi ipsa summae rei multa abripi, quae alicui reipublicae parti officium et nocent. Sibi Germaniae Hungariaeque studia erga Josephum filium servanda in spem Romani Imperii, et tranquilliorem Hungarici Regni successionem. Regni Austriaci artes liberalitas et clementia.Eaque studia sibi liberalitatis et clementiae fama conciliasse: quibus praeclaris regni artibus nunc maxime erga cives sociosque incumbendum, cum vim metumque in hostes omnem convertit. Itaque pergat cum eo temperamento regnum administrare: nam quae publice metuat, se eum prudentia facile vindicaturum sperare. Caesar reputat Caraphaeum necessarium in Hungaria procuranda.Quod, si unquam, nunc maxime reipublicae interesse, ut is expertissimus Nationis provinciam hoc tempore moderetur, quae turbidis limitibus circumscripta, novarum rerum omnium, quae unquam in Hungaria extiterunt, quoddam seminarium fuerat. Tempus enim adpetere, quo indicat Comitia, ut Comitatuum legati ad Posoniensem Conventum mittantur, in quo Josephum Hungariae Regem, inauspicandum decreverat.

Nam Caesar, ut tandem aliquando modus et finis fieret factionibus, quae id Regnum omni tempore laceraverant; Immodica civium libertas sub Regno perniciosa.
Caesar in Josephi inauspicatione pacatiorem reipublicae formam Hungaris inrogare statuit.
interim dum Hungari rebus ipsis per id bellum Techeliano-Turcicum docebantur, eam immodestam civium libertatem sub regno ipsis ad exitium usque inutilem esse; opportunum tempus censuit, in novo Josephi regno pacatiorem eos sedatioremque reipublicae formam rogare, duabus legibus latis: alterâ, qua id regnum perpetua successione in Austriae Domus posteritatem deferendum ex Annae Reginae jure declararetur: alterâ, qua Andreae II Decretum de jure armandi cives contra Regem, qui Hungaricam laeserit libertatem, abrogaretur.
  1. Ex lib. Epist. Caraphaei ad Caesarem, ep. 79.
  2. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 73.