Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/272

Haec pagina emendata est
242
de rebus gestis a. caraphæi

cipuis amplissimi honores conlati, Soleymani aliisque primoribus laqueo fauces conlisae; miles cumulate absolutus.

Sed quia contumaces prius in magistratus cives, mox Principi inobsequentes existuht; audacissima vox prolata, Hinc Princeps intutus.ut Imperium salvum sit, Mehmedem in ordinem esse redigendum: quam vocem a proximis acceptam, statim provulgatam ubi Mehmedes audivit, Mehmedes iratus fratres it perditum.irâ percitus, quae in ultimo regni discrimine maximum terrarum Orbis regnatorem ciere poterat, cum regio puerorum comitatu claustrum subit, ubi agebant,Sed prohibitus. ut Soleymanem et Achmedem confoderet, tanquam rerum novarum argumenta. Bustaugius Bassius solitum ejus Aulae prohibet nefas: eaque insontium fratrum miseria alterum eorum Soleymanes III Imperator consalutatus.Soleymanem III ejus nominis citius Principem fecit. Nam ad invidiam praesentis vilae pristina Mchmedis virtute commemorata, quod pro Creta, Cameneco et Neosolio nunc per flagitia rependeret Caesari Venetoque complures innumerasque provincias; Mehmedes abdicare se Imperio vi et superstitiones adactus.Nanchiz Effendius praecipuus inter Mehmedis falsi Prophetae posteros Tiyranno edicit, ut alto erectoque animo Imperio cedat, et reliquam vitam incolumi ocio, quod tantum deceat privatum, committat. Sed injustam vim Mehmedes aegerrimo tulit animo, ut ex moerore in gravem ac difficilem morbum inciderit.

Sub Soleymane nova seditio militaris
Turbatis rebus modesti languerent.
Populus, ut ad nova adsolet, Soleymane laetus: sed, nutante adhuc Principe, novas turbas ob non soluta stipendia miles movet. Eam vim Siaus Primus Vezirius in honos cives convertit: et opibus divitiisque supposita crimina, et jus fasque pecuniâ redemptum. Sed miles flagitiosus, et novo Principi imperium imputans, auro nunquam satis expleri. Siaus conatur seditionis praecipuos a multitudine turbante per speciem honoris abducere. Sed ex iis unus, Tatfagius vocabatur, simulat dolo metum, Siaum in se tentasse, ut omnes perdat, qui ei proximum a Principe munus sunt suffragati. Siaus et precipui factionis caesi.Hinc in Siaum et primos militiae saevitum.

Vis et licentia militaris per superstitionem oppressa.Inter haec perversa et inconstantia vulgi quidam, Emir dictus, ex certa Mehmedis Legislatoris posteritate, lymphati instar vile praeseferens signum, se populum sequi jubet: brevi id centum millia paganorum contra insolentem militem concit: qui sceleris conscii, et virtutis militaris obliti, ab semermibus latibula quaerunt; per secreta domorum scrutantur; ad multa millia caeduntur. Superstitione Soleymani firmatum Imperium.
Ismaël Primus Vezirius creatus.
Ita superstitione, quae plurimum apud Turcas potest, Imperium adimitur, transfertur, constabilitur. Soleymanes Ismaëlem Vezirium creat, mansuetum et senio gravem virum.