Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/265

Haec pagina emendata est
235
liber secundus
stitates, incendia inde orta, infinitam auri vim in belli necessitates erogatam, suas adflictas fortunas, singularem Caesaris felicitatem, Summum Numen ipsis aversum, Christianis propitium, Caesaremque e Foederatis magis potentem magisque laesum cogitent; et intelligere posse, quid eos restituere oporteat, ut referant pacem. Sibi vero, his caussis omnibus perpensis, verisimile videri, eum totum Hungariae Regnum, Bellogradum, Transylvaniam, Valachiam Moldaviamque, quae cuncta in Hungarorum Regum ditione ante Soleymanem fuerant, repetiturum. Haec audiens Mehmedes mirantis speciem induit, mox inquit: Paces ita iniri oportere, ut utrique parti belligeranti aliquid relinquatur.
Praeclara de Leopoldo Caesare fama apud Turcas pervagata.
Germanorum Imperatorem satis vasta animo desideria concepisse; ita namque nihil Imperatori suo superesset: at paces iniri aequum, ut utrique belligeranti reipublicae aliquid relinquatur. Leopoldum multo plura, quam Alexander Magnus[1], bello parasse: a Mehmede vero unum Neosolium captum. Itaque eum inique agere, cum in nullis bellorum monumentis, quae inter duo Imperia gesta sunt, quanquam in omnibus, praeterquam praesenti, Musulmanus victor extiterit, eum tam immanes unquam conditiones proposuisse. Igitur se ea enormi repetitione suspicari, Germanorum Imperatorem non serio pacem velle: uti nuper, quum Kara Mustapha Magnus Vezirius ab Alberto Caprara tanta et tam multa petebat, intellexerunt Germani, nolle eum inducias prorogare. Huic Mehmedis orationi Caraphaeus subdit: Eum neque jure mirari, neque ex vero loqui: etenim memorabat, quum alias Christiani pacem ab iis petierunt, ipsos non contentos eo quod sibi adtribui jus erat, alia atque alia postulare, immensam auri vim petere, et multis amplisque provinciis gravissima tributa per summam injuriam imponere: at quanto aequiori jure Caesarem suum ab iis per vim abreptum vindicare? Bello autem superiore eos victos non victores fuisse; cum bis acie caesi, castrisque exuti, ad Sanctum-Gotthardum semel, iterum in Leventiis campis. Quare belli fortuna eorum animos, ut in prosperis rebus solent, efferri passa non est, ut ei foederi iniquissimas leges de more darent. Se vero putare modestissimum in summa fortuna Caesarem, si forte Hungariae Regno, Provinciae Hungariae sub Turcis adflictae.
Regni Hungarici majestas inclyta.
iisque provinciis contentus sit, uti nunc sunt adflictae sordidataeque, quae nitebant florebantque, quum Soleymanes Bellogrado potitus est. Praeterea Hungaros Reges in suo Majestatis jure, quanquam earum possessione excidissent, Macedoniam, Bulga-
  1. Turcica exaggerandi formula.