Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/262

Haec pagina emendata est
232
de rebus gestis a. caraphæi

narum metum omnes conscios pervadere, et suas quenque habere necessitudines: nisi metus metu cohibeatur, ubi primum licuerit saevius crudeliusque erupturum; armentis frugibusque per agros, charioribus per urbes direptis, incensuros omnia, unde militi difficillima in posteruam tempus stipendia. Imminere a tergo Varadinum, Agriam Mungactiumque, satis capacem commodumque seditiosis receptum: et si forte a Turcis grave eo copiarum momentum vergat, motum facile nasciturum, quo abripi necesse sit, obsisti non possit. Saltem occupandum turbidis colorem, eos Techelii sequi partes adactos, quia indefensos a Caesare. Invidiosissimam rem tracta.Intelligere, se invidiosissimas res tractare; cui ex formidine nemo omnium aut re ipsum, aut consilio juverit. Orat Caesarem ut sibi Kinskius, aut Strattmannius adsiderat.
Providet hinc sibi exitium.
Igitur cum orare, ut alterum ex amplissimis fortissimisque viris, et fide in Caesarem satis diuque spectatis, et legum scientia prudentissimis, Kinskium aut Stratmannium mittat, qui sibi adsideat. Postremo providere, exitiosas adversum se factiones, terribiles simultates, infensissima odia extitura; sed ea Caesari ac reipublicae condonare.

Uno die decem primos Eperiesinorum securi plectit, et magnum vulgi numerum suspendio tollit.
Ferale pulpitum tolli vetat.
Interea Eperiesinorum decem primos peractos reos, et magnum vulgi numerum, illos securi, hos suspendio tolli jussit: ratus ad legum metum incutiendum exempla brevia et acria edi oportere: et ut terrorem intendat, ferale pulpitum haut tolli sivit.

Hungarorum contra Caraphaeum querelae.Hinc turbidi questus, Caraphaeum crudelissimum hominum, et legum imperitum judicio praeesse; in quo, patrio jure spreto, legem Majestatis verbo, re vero privata odia per summam immanitatem exerceat: quemvis vanum rumorem pro explorato argumento sequi, quamvis reprehendendam suspicionem pro crimine: itaque miseris modis inclytum Hungarorum sanguinem, uti pecorum vilissimum, habeat; et importunum feralem suggestum, uti rei praeclarae gestae tropaeum aeternitati posuerit. Igitur Caesarem orant, ut eum destrui jubeat, et alium ei quaestioni veri aequique servatiorem proponat.

Clementia Caesaris eximia.Caesar ut ingenio erat ad ignoscendum parcendumque egregie facto, eorum preces non irritas fore rescribit: et extemplo Caraphaeum per literas[1] monet, suam mansuetudinem non decere in omnes perduellionis peractos reos animadvertere. Igitur feralem suggestum tollat, et in ea cognitione mitius porro agat; Egregia ars novi principatus insinuandi.cum maxime animum ad eximiam clementiam compararit, quod Possonii Regia indici
  1. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 53.