Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/261

Haec pagina emendata est
231
liber secundus
se; ut ingentia de iis volumina conscribere possit, scripto tamen committere non audeat. Tetrorum summa consiliorum.Insumma id agi, ut sanctissimam ejus vitam nefariis consiliis petant; omnia ejus regna provinciasque funditus excindant; et teterrimo bello universum Christianum deleant nomen. Argumenta ad eam quamseverissime vindicandam docet.Sed postulare nunc Christianarum caeremoniarum castitatem, id flagitare pietatem regni, ut sacrorum eversores, ut regni (quantum in ipsis est) extinctores dignis suppliciis plectantur; utque is in tanti sceleris consciis puniendis ita sit diligens, ut ipsi in perdendo Romano Imperio, et delendo Christiano nomine diligentes fuerunt. Clementiam Caesaris eum obsequio incusat.
Brevi temporis spatio quinquies perduellibus indultum.
Ejus enim mansuetudinem (det dicto veniam) esse ipsa saevitia inutiliorem, quae dum reos servat, insontes it perditum. Brevissimo enim annorum curriculo quinquies iis foedum facinus condonatum, a Rabatta in montanis, a Dunewaldio Leutischoviae, a Lotharingio Possonii, a Schultio Eperiei, a Caprara Cassoviae: ex omnibus punitum neminem. Caesar clementia et liberalitate studet malos ad officium revocare.
Æternum Hungariae malum factionibus distrahi.
Quin per ejus clementiam nimiam multos tam nefarii criminis reos non tantum impunitos, sed honoribus ornatos, et regia largitate auctos discessisse; nihilo tamen magis fidos spectatos: Nam aeternum ejus regni malum factionibus distrahi: neque ipsum Stephanum Regem relatum inter Divos factionibus non jactatum. Justam caussam Hungariae aeternum pacandae inventam judicat.
Et aerarii cum justitia et dignitate ditandi.
Nunc tandem locum factum, ut in omnem posteritatem perduelliones in Hungaria extirpentur; unde ipsi regno hereditariisque provinciis aeterna securitas comparetur. Eum belli fortunâ florere; perduelles acri invidia flagrare, quod Christianam rem universam pene perdiderint. Unde poenarum justitiae summam quoque accedere dignitatem; et honeste jus dari, aerarium per proscriptiones supplere, quo bellum ab iis exortum fotumque contra ipsos proferatur. Media consilia inutilia censet.
Hungarorum animi suspicaces.
Conjuratio quam latissime pervagata.
Ceterum media consilia nequidquam proficere, quibus neque parantur amici, neque inimici tolluntur. Conscientiam enim tanti admissi in suspicacibus Hungarorum animis nunquam omnino quieturam: et peste longe lateque grassatam paganos milites, sacros profanos, cives exteros, loco et obscuro et illustri natos, privatae fortunae homines et rerum potentes animo sibi male conscio vecordes agi. Passim de consciis sumenda exempla;
Et ex aequo sentit.
Itaque non sat esse, ut in una dumtaxrat urbe de iis sumantur supplicia; sed ubiubi deprehendantur, passim edere exempla, alioqui praesidiarium militem nusquam tutum. Et imae sortis suppliciis vulgus, potentis alicujus animadversione proceres in officio contineri. Milite firmandum provinciam.
Ne flagrantior vis erumpat.
His acribus utendum remediis; et ut audacter adhibeantur, provinciam multo Germano milite confirmandam. Justum enim meritarum poe-