Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/258

Haec pagina emendata est
228
de rebus gestis a. caraphæi

se, et belli imperia suscipereUnde solamen?; sed sat praemii sibi putare, vel inglorium fecisse rem Caesaris.

Caesar eum solatur:His Caraphaei literis a Kinskio Caesari communicatis, Caesar ut justum ejus dolorem soletur, ad eum scribit[1], super ea re non aemulorum invidia, sed rerum utilitate Patres in ejus non concessisse sententiam: Jubetque Agriam stativis obsidere acrius pergat.ne tamen Agriensi hosti liberae in vicinos agros pateant excursiones, Agriam urgere stativis pergat.

Caraphens Auriam stativis praeficit;Quamobrem Caraphaeus reipublicae suum dolorem largitus, Agriam una legione sua acriter circumsedit, eique Auriam praefecit: et quo Lotharingius securior bellum Essechiense gereret, et Mungactium quoque stativis cinxit.Mungactium quoque stativis tam arcte cinxit, ut omnem ei externum interciperet commeatum.


caput vi.

Eperiesinam conjurationem severissime vindicat: Ex eo judicio apud Hungaros invidia deflagrat; unde porro privatam exigere vitam decernit: Mox summus et belli Legatus, et supremus Hungariae Moderator creatus est.


Et acribus custodiis, quibus Mungactiensium exitus observabat, tandem teterrimae conjurationis initia consiliaque cognovit; de qua semper anxius egerat, nec unquam antea ejus viam rationemque invenire potuetat. Caraphaei de conjuratione conjecturae.Conjectabat enim, Techelium sat numerosam magnamque domi peregrique factionem habere, eumque suis adversus Caesarem partibus potentes pollentesque patronos comparasse, ob haec, quae componebat, argumenta: Eum tandiu contra Caesaris potentiam durasse; saepe justos exercitus conscripsisse, et saepe profligatum de integro reparasse: per occulta itinera inlico cum copiis exortum, et quotiens a Caesareis ducibus consilia de eo circumveniendo expedirentur, ibi tum insidias feliciter evasisse. Non esse ejus patrimonium tanti, ut hos regios sumptus perferre queat; eamque perpetuam fallendi felicitatem non uni tribuendam esse fortunae. His addebat tumorem illum, quo cum Caesare de pace agere aequo jure postulabat, non temerarium: neque enim vanum hominem; et tamen eas conditiones pacis, in quas venire cupiebat, Principis non subjecti videri. Praeterea tot tantisque Caesaris victoriis, et nimiâ clementiâ in
  1. Ex lib. Epist. Caesaris ad Caraphaeum, ep. 40.