Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/257

Haec pagina emendata est
227
liber secundus
Tibiscum glacie adstrictum sex perpetuos menses eo invehi commeatus non ferre: alios autem conditos non habere, nisi quos duodeviginti antea mensibus ab agris Caesareis direptum in urbem comportavere. Se autem citra vani aut gloriosi hominis notam firmare posseNihili temerarius., nunquam Viennam quidquam de hostibus nunciasse, nisi prius mature, ne quid temere adferret, pensitato; Peccat potius in tutiorem partem.
Una ex ejus vitae rationibus adprime utilis.
Cum Caesaris utilitate suam dignitatem conglutinat.
Quo diligentia in deliberando utitur.
Legiones per acies confectas in hybernis restituit.
Sine aerarii sumptu.
Hyberna disponit commodissima aestivis.
Incendiariae oppugnationes cum Turcis haut reprehendendae.
semperque in eam potius peccasse partem, quae esset tutior: quod in ceteris vitae suae rationibus illam retulerat, semper aliquid sibi servare reliquum, cogitans in rebus agendis cum Caesaris utilitate suam dignitatem esse conjunctam. Itaque nullam omnino rem inter deliberandum inexpensam praeteriisse, quae ad expediendum consilium necessaria videretur. Deinde se nec jactanter commemorare posse, per omne ejus belli tempus legiones aestivis belli aerumnis confectas semper sibi traditas esse, easque in hybernis sine ullo aerarii sumptu nitori suo restituisse; semperque hyberna ita disposuisse, ut pro incoeptis in novum annum conandis miles brevissima itinera faceret, et expromptum homini et equo necessarium haberet: tantum abesse ut ipse censeat oppugnationem, qua Caesaris copiae deterantur. Ad haec Agriam item a Mungactio longe diversam; ibi subfossa e vivo saxo loca, quo ab incendiariis globis se tuto obsessi receperunt: at Agriae exposuisse humiles e ligno casas, neque ulla subterranea patere suffugia. Neque paganorum turbis quidquam confidere, quibus ad deditionem milites adigantur; sed longa inedia et tabe sperare, qua ipse miles confectus est. At enim incendiarias oppugnationes quis reprehendat cum Turcis, quorum bella ignis veluti praelux, vastitas pedisequa comitatur? Quare deditionem lucro adponendam: et nisi sequatur, armis Caesaris nihil dignitatis detractum. Mirari vero illam sibi datam conditionem, ut ipse de belli fortuna despondeat, et intra octo dies Agriam certo captum iri adpromittat. Sapiens Ducis dictum.Eventa enim rerum in Summi Numinis sinu celari; sed pro iis, quae explorata sunt, de oppidi viribus, copiis animisque, apta argumenta adhibere, eaque ad incoeptum efficiendum parare ac disponere, id in ducis facultate versari. Caussa cur aemulis invisus.At se scire unde ictus venerit, quod acerbissimum animo suo vulnus inflixit: sibi invideri, quod Principi charus sit, eique maximas res gerendas proponat, pauco milite, de suo aere. Suum tamen fecisse officium, solari. Qui summus Caraphaei dolor?Durum quidem summis vigiliis ac laboribus adtritos exercitus restituere et instaurare; et quum tempus est, quo aliquem gloriae ex industria conligat fructum, alios ades-