Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/255

Haec pagina emendata est
225
liber secundus

uberrimos et Caesaris utilissimos agros excurrebant; ut et ea provincia pacatior ageret, et tributorum onere aliae provinciae satis superque gravatae adlevarentur. Se vero Caesari id incoeptum effectum daturum graviter adpromittere, Agriensis Praesidis lieras intercipit.ut qui Rustenis Pasae literas interceperat, quibus Primo Vezirio significabat, omnibus vitae necessariis se miserrime laborare; et ni difficillimis rebus praesentissimam ferat opem, ejus urbis ulterius obtinendae omnem prorsus spem abjecisse. Agrienses acri urgetur fame.Res autem ipsas verbis congruere; quod per eam hyemem ingens inde Turcarum vis suffugerat, natis ibi uxoribusque, imbecilli vulgo, relictis. Hyberna tuto disposita a Caraphaeo.Jam provisum ne interea Varadino, Transylvania Mungactioque in Debrectiniensem, aut alium agrum, ubi hybernet Germanus miles, hostes foris insultent. Agriensium animi perculsi.Intus autem animos ita perculsos, ut, cum eo valida manu adpropinquasset, statim urbem trepidi deseruerint, et in arcem festinantes confugerint. Caraphaei consilium ut Agriam ad deditionem cogat.
Victoriam brevem at incruentam pollicetur.
Exiguum peditum numerum ad id postulat.
Æmulos perstringit
Decrevisse tertio post institutam oppugnationem die Praesidi interceptas ipsius literas mittere, a quibus se scire noscat in quantum angustiarum redactus sit. Ipsam autem oppugnationem non nisi decem aut summum duodecim dierum morâ stare; victoriam omnino incruentam fore. Sexcentum non plus eo peditum, a Buda duodecim leucarum iter facturos: nam sibi praecipuam semper fuisse curam servare legiones. Se ejus expeditionis utilitatem facilitatemque diu multumque meditatum; omnia explorata habere; praesentemque, melius quam suos longinquos aemulos, apta rebus inire consilia: atque adeo in ea re suam agi dignitatem, Non magnifica sed tanta censet.ut qui in vitae rationibus eam habeat, non magnifica, sed tuta consulere. Jubeat modo Caesar incendiaria ad se tormenta mature advehi: Incommoda numerat, nisi Agria expugnetur.sin suum contemnatur consilium, ejus urbis praesidiarios milites Budam inter et Solnochum commeatum intercepturos; adventante aestate frugibus direptis, quae obsidioni alterum annum substentandae sint satis, ut anno superiore Mungactienses fecere, et ipsi nunc se facturos minitantur, omnem provinciam esse devastaturos. Ipsum interea cum Caesaris suas indoliturum vices; quod eam sibi gloriam inviderint, Caesari utilitatem praecluserint.

Agriensem provinciam summi Germaniae Principes ambiunt.
Cardinalis Bonvisius eam Caraphaeo demandam censet.
Aliquis inter Aulae Primores cum consilium nulla posset ratione reprehendere, eo evasit: non recte fucere Caraphaeum, qui iis praefici pro suo jure postulet, quas Principes sunmi a Caesare sibi demandari summe concupiscunt. Cui sermoni cum forte Bonvisius Cardinalis adesset, respondit: in ea re non de dignilate certari, sed de expe-
Vici Op. lat. T. I
15