Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/254

Haec pagina emendata est
224
de rebus gestis a. caraphæi

quibus Turcae non proeliis, sed velitationibus utuntur: nullis munimentis, nulla arce validus; quare ei subjicitur, qui eo adpropinquat armatus. Moldavus Valacho infirmior.Moldavus Valacho longe infirmior, ut anno superiore Polono Regi adventanti se se ultro submiserit. Componat Caesar hos minores et temporarios quaestus, si Themiswar adgrediatur, et ingentia lucra ac perennia, si impetat Varadinum; cujus accessioni uberrimum et opulentissimum Transylvaniae Regnum cedat: Caraphaeus studiosus Hungariae.quo reciperato, et Hungariae hybernis jam confectae respirare datur, et novae parantur opes, quibus in plures annos bellum protrahi possit. Ut nimis cautus ad aemulis notatus.Æmulos se risuros ut vanum; sed eos meminisse oportere, sibi semper objectavisse, quod nimis cautus pauca admodum fortunae committat.

Nihil tamen quidquam magis Caraphaeus his rationibus profecit: Essechiensis provincia decernitur.et Essechiensis provincia utilior visa, et decreta est: eâque renunciatâ tantum eam a sapiente acceptam edidit vocem: Caraphaei dictum.Bonum proponere cuique datur; argumenta ad id adsequendum apta invenire cuique non datur.


caput v.

Incendiariam Agriae oppugnationem belli Consilio proponit: probata primum sententia; mox dilata; tempore tandem extracta est.


Privata studia reipublicae remittit.Et tamen, ne privata studia Reipublicae essent detrimento, cogitans totâ belli ad Essechiensem pontem urbemque quam longe conversâ mole, omnem superiorem Hungariam, Varadino, Agria Mungactioque turbidam et inquietam a tergo restare; idque adeo, quod Agrienses hostes et Mungactienses perduelles omnibus proximis vicinisque Comitatibus vastitatem et excidium minitati erantRes diu meditabatur incipiendas., ubi primum miles hybernis deduceretur; animum ad Agriam incendiariis tormentis oppugnandam serio adplicavit; quod jam inde, quum Buda expugnabatur, secum deliberaverat, omnemque eam hyemem mente revolverat; et quo magis magisque cogitabat, eo certius utilissimam facillimamque esse sentiebat. Igitur industriâ diligentiâque fretus eas superare difficultates, quas expeditio secum adferret, sententiae loco ad Caesarem[1] scripsit.

Hostes ea urbe exuendos omni ratione oportere, unde in
  1. Ex volumine Epistolarum ad Caesarem, ep. 31.