Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/252

Haec pagina emendata est
222
de rebus gestis a. caraphæi

seculum et ultra potenter sint dominati, ac tantundem temporis Budam, Themiswar aliosque Transylaniae fines possederint; id tamen Regnum nunquam subigere potuisse: quamobrem modesto iis Principibus tributo indicto contenti sunt. Tandem anno mdcvi Varadinum cepisse, eoque capto, Transylvaniâ universâ potitos: inde porro ei provinciae socios verbo Principes, re vero purpurata mancipia sub gravissimo tributorum onere imposuisse. Sub hoc exemplo Turcicas vires prius Varadini a Caesare adfligi oportere censebat, ut mox Transylvaniâ potiretur.

Ex literis Caraphaei ad Senatum refertur.
Varadinum munimentorum Hungariae ocellus.
Caraphaei sententia a Senatu improbatur.
Caesar ea de re ad bellicum Consilium retulit. Sed major pars censuit, Varadinum quidem omnium Hungariae munimentorum ocellum semper omnibus habitum esse; et utilissimam quidem expeditionem videri, si aliae nullae, quam Hungaricae res, agerentur. Sed Europae emergentes alias aliunde necessitates postulare, Caesarem ita Hungaricas res gerere, ut ad alias, si quae forte alibi extiterint, gerendas quoque paratus sit et intentus. Varadiniensem enim provinciam arduam longamque esse; necessaria ei bello mature paranda; militem jam instructum expeditumque agere necessarium; ut et in validissimum munimentum impetum facere, et praesidiariis Bellogradi Turcis unâ operâ obsistere posset. At a Danubio ad id oppidum usque ingentem impedimentorum copiam ad xxx hungaricas leucas per siticulosa terrarum deserta subvehendam. Atqui aerarium languere; et ad inopinos ab Gallia tumultus quoquo modo servandum militem; nec ad provincias mittendum, quae quanquam utiles, asperae tamen sunt et cruentae. Quibusdam a Consilio Themiswariensis provincia utilior videtur.
Ejus commoditates.
Utilius, res leviori molimine conari, et Themiswar ac Titul, ubi Turcae commeatus adservant, oppugnanda adgredi; quibus oppidis captis, Varadiniense obsidium facilius futurum: eoque pacto Germanum militem contra subitos Galliae, si qui forte oriantur, motus magis in Hungaria cum aliqua utilitate exerceri, quam totum occupari distinerique. Esse praeterea, et alios ejus consilii non spernendos usus: nam si Bellogradum obsideri e re esse videatur, nullum ei rei fore impedimentum; cum Valacho Moldavoque facile arma Caesaris jungi posse; Transylvanum in arctiores angustias redigi; Turcis ab Agria Varadinoque, Transylvanis a Bellogrado omnem intercludi commeatum; Giulam Lippamque interclusas aut ultro ad deditionem venire, aut certe facile capi, antequam hostis omnes copias in campos educat; modo Caraphaeus Marusii ripam equitando, cum aliquot tormentis, quae a regiis Hungariae urbibus ei devehantur,