Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/251

Haec pagina emendata est
221
liber secundus

manorum Dominus, Commodum unius prapotentis Regis contra Foederatos belligerantis.
Turcica animi praestantia et gravitas.
Christianos Turca temperantiae admonet.
voluptate posthabita, generosam in animo majorum virtutem excitarit, ut Musulmano militi pristinam belli ferociam inspiret. Ei vero esse contra Foederatos, alias atque alias utilitates captantes, cuncta suo unius nutu parata; et tamen pacem velle, dum ipse bello expeditur: neque id facere hostium metu, sed ut foedifragio laesis sua Imperii majestate submissa Summum Numen perjuriorum ultorem placet. Quare Christianos potius monendos, ne secundante fortuna superbiant; modumque prosperis rebus adhibeant, et tanto ac tam diuturno dexterae fortunae usu contenti sint. Tum Caraphaeus: Verbis, uti foeminas, bella gerere haut decorum putare viris: Caraphaeus Christianos inteprantiae purgat.
Sapiens caraphaei dictum.
sed ut Christianos victoriarum intemperantiae purget, id restare tantum ut dicat: in Regnum manu esse pacatos agere; sed ubi ex proferendi imperii libidine injusta bella moverunt, unius Summi Numinis esse armorum impotentem fraenare cursum: homines autem nihil ultra posse, nisi Divos eam humani generis pestem deprecari, et adposita pacis argumenta perquirere et adhibere. Mehmedes verborum cautus.
Caraphaeus dignitatis sedulior.
Tum demum Aga veniam rogavit, si quid sibi in eo satis longo sermone imprudenti forte aliqua exciderint. Cui Dux Christianus subdit: ipsum quoque, quae dixerit, ex privata benevolentia et familiariter dixisse: nam si Legatus de pace iterum venisset, cum justas pacis conditiones Foederatis nullas adferret, omnem ab eo sermonem publice segregasset.


caput iv.

Varadiniensem provinciam suo aere gerendam proponit; et tamen sententia non probata.


Annus mdclxxxvii.Jam interea quinctus coeperat circumagi belli annus, neque adhuc pro ingentibus victoriis in Hungaria relatis partae opes, quae enormia earum impendia repararent. Caraphaeus Varadiniensis provinciae utilitatem facilitemque docet.Igitur Caraphaeus, Varadinum armis quam mox petendum, ad Caesarem sententiae loco scribit[1], ut Turcicas vires uno ictu percellat; unâque operâ Transylvanos coërceat, a quibus omnia Hungaricis bellis fomenta et magna Turcis adjumenta suppeditata; et tandem aliquando dignum praemium belli tantis sumptibus damnisque gesti reportet.

Varandinium Transylvaniae fraenum.Docebat enim, Turcas quanquam Hungariae perpetuum
  1. Ex volumine Epistolaram ad Caesarem, ep. 27.