Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/248

Haec pagina emendata est
218
de rebus gestis a. caraphæi

TecheliumTechelium asservat., colore belli eo anno administrandi, ut suo loco narrabimus, evocat; mox custoditum servat, neque rem ullam suo ductu gerere sinit. De Techelii fortuna rumores varii.Unde postea vari rumores nati: Caesaris studiosi putabant, alii eum, Turcicis rebus convulsis, nullam apud eos dignitatem habere; alii, ut proditorem ipsis gravem e medio ab iisdem sublatum. Qui non tam abjecte de eo conjiciebant, eum vulnere invalidum, per acies superiore aestate accepto, aut impeditum aut mortuum arbitrabantur. Perduelles vero meliora: eos enim cum Athname solabatur, quo in Musulmanici Imperii fide receptus erat; tum viri fatum, quo ita natus erat, ut perculsus altius erigeretur.


caput iii.

Cum Mehmede Aga sermonem habet, quo justa Poloni ac Veneti arma docet: Turcam de spe dejicit, Caesarem nisi Foederatis satisfiat, pacari unquam posse: et de ulteriori belli prosperitate disputat conjecturas.


Non multo post Soleymanes eundem Mehmedem, commutandorum captivorum obtentu, Eperiem ad Caraphaeum mittit, qui eum doceat, quae ipse grata Mehmudo sibique fecerit, ut probaret quam honorificum putet cum tali Duce amicitiam inire. Quin Techelium, quem ab Hibraimo eversum restituerat, et impense fovebat, jam ejus dono servare: rogare nunc, vivumne an mortuum optet: Turcica legum superstitio.
Magni Vezirii infinitum in Turcas imperium.
mortuum enim dare et lege sibi permissum, et cum magnus Vezirius in eos omnes qui in suum imperium peccant, summum gladii jus habeat, eum colore quod aut suum imperium spreverit, aut non recte executus sit, optimo jure necare posse: Turcici juramentorum cavilli.vivum autem tradi Athname vetare, quod contra quemvis hostem eum protecturum sancte promittit. Ibi Caraphaeus, gaudere se, ait, quod Soleymanes honores ab eo et Mehmudo promeritos sibi imputet; et parem, sicubi usus venerit, gratiam ei se relaturum promittit: Techelius ex foederis lege vivus dedendus.de Techelio autem monuit, induciarum legibus cautum, Cæsaris perduelles a Turcis ne protegantur: quapropter eos vivum dedendo servare potius, quam frangere fidem, conficiebat. Ad haec Techelium fraudem Athnami fecisse, Hibraimi judicio declaratum, qui eum vinculis oneravit. Senatus auctoritas apud Turcas quid valeat.Cui Mehmedes ultro addidit, Athname ei a Kara Mustapha datum sine omni Senatus auctoritate; unde successorem non obligare. Ex qua