Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/246

Haec pagina emendata est
216
de rebus gestis a. caraphæi

sum, neque literis suis rescriptum graviter tulisse: quando Caesaris de pace Legatis semper a Musulmanis per summam mansuetudinem iter liberum patuit. Itaque eos summe demirari, non perinde cum Mehmudo actum, qui publice Legatus cum literis ad Christianos veniret. Quapropter eum orat, ut quid ejus sit, sibi caussas aperiat: persuaderi enim omnino non posse, id temere actum ab Caraphaei laus.amplissimo belli Duce, terrarum Orbi conspicuo, et satis merito qui imperatoriam Romani Caesaris referat dignitatem. Idcirco Vezirium, generis humani quieti suapte natura proclivem, ne ex levi fortasse caussa institutus tantae rei ordo abrumpatur, ad eum scripsisse literas, quod aeternae utriusque Imperii saluti et Caraphaei gloriae, nunquam annorum longinquitate periturae, futurum sit. Occupandam occasionem, artequam Osmanicum Imperium, cujus vires, uti sub favillis ignis, occlusae, non extinctae sunt, excitentur. Ei satis notas Imperiorum vires, Regum consilia, temporum utilitates; Praeclare dictum.et semper decori, saepe emolumento , nunquam poenitendum, prospera fortuna modeste uti.

Perlectis literis, Caraphaeus Mchmedi respondet, se quanquam summum in ea provincia armorum imperium habeat, tamen ejus jure imperii de summa re solum decernere non posse; sed omnes in ea provincia belli Legatos convocare oportere. Mox autem cogitans, Mehmedem cum nulla pacis faciendae potestate venisse, ac proinde eum conventum inutilem fore, Caraphaeus de ea re scribit ad Caesarem.ad Caesarem scribit, quo certis ad rescribendum mandatis instruatur: interea edicit, Mehmedem de captivis redimendis venisse, ne belli res pacis mentione turbarentur. Acta re in Senatu, Caraphaeo injunctum ut Primo Vezirio ex auctoritate respondeat.

Litarae a Caraphaeo ad Primum Vezirium scriptae.
Purgat inhumanitatis superbiaeque insimulationem.
A se Legatum Vienna prohibitum, quia nullis de pace certis mandatis instructus venerat: ad bellicum tamen Consilium literas tramisisse, ut ex literis, quae ab eo ad ipsum rescribuntur, cognoscet. Itaque se eo ipso tempore, quo Legato commeatum negavit, pacis instituendae viam, quantum in se fuit, munivisse. Jure quidem gentium liberum patere Legatis per arma, per hostes iter; sed diserte edixisse Caesarem, se, nisi prius certae pacis conditiones sibi, Foederatisque per Turcas dentur, nec posse, neque adeo velle quicquam cum iis de pace agere. Cum igitur conloquia cum Legato habita eum mandata nulla habere intelligeret, rectius putasse id belli Consilio mature significare, quam ejusmodi Legatum, quicum nihil agi de pace posset, Vicnnam sineret commeare; aut in provincia belli