Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/243

Fuit in emendando quaedam difficultas
213
liber secundus

quidem, qui eas cum dignitate fervet daretque, sed vulgo per tabellarium perferrentur.

His peractis, Caraphaeus ad bellicum Senatum scribit: quod Aga Mehmudus nomine a Magno Vezirio missus ipsum rogaverit, mandatane faciendae pacis haberet, an saltem potestatem, qua ipsum ad Badensem Marchionem sineret commeare? se respondisse neutrum. Ex iis literis ad Senatum refertur, cui amplissimus Bonvisius Cardinalis Pontificis Romani Legatus, et Fridericus Cornelius Legatus Venetorum adfuere; et Caraphaeum recte utrumque egisse probatum est. Caraphaei acta a Senatu probantur.Alio Senatus die, quo Venetus Polonusque Legatus convenerant, Vezirii literae, quas Caraphaeus ad Caesarem recta miserat, recitatae, quibus significabatPrimi Vezirii literae recitantur.: Se fracti foederis animitus angi; aliquo tamen pacto solari, quod jam auctores commeritas sceleris sui poenas dederint: at pios utriusque Imperii subditos aliena culpa immerentes vexari aeque animo omnino ferre non posse. Si Christianorum Imperator humani sanguinis parcus ad pacem inclinet, congressui locum edicat; et, tantisper dum cum libera rei agendae potestate Legatum mittat, se suo Musulmanorum Domino auctorem futurum ut quieti ac tranquillitati publicae velit jubeatque commodari; speratque fore ut Summum Numen piorum adnuat votis.

Polonus Venetusque super iis sententiam rogati sunt; et primus dixit: Praeclara Foederatorum consensio.Regem suum communem Foederati belli fortunam constanter prosequi decrevisse. Sed Cornelius nova Venetorum fidei edidit argumenta: quod cum Vezirius Joh. Bapt. Donatum domum mox reversurum quaedam de pace submonuisset, quae is ad Senatum attulit; Patres illico omnem ejus rei institutionem praecidendam jusserunt. Igitur Badensis de Consilii sententia Soleymani respondit.

Hermanni Badensis Primo Vezirio rescriptum.
Antequam de pace agitetur; damna belli emendanda.
Nihil minus expectatum sibi evenisse, quam cum ad se de pace scribere, neque satis offerre, quae damna injusto bello dederint Turcas in antecessum esse emendaturos, quemadmodum Caesarei, quotiens ab iis petiere pacem, fecere: et nuperis vicennalibus induciis, quanquam Turcae bis proelio fusi essent, tamen Vivarini Varadinique, aliorumque oppidorum, quae jam usque a Soleymanis temporibus Hungarorum Regum possessione per Turcicam vim exciderant; Caesarem jure cessisse. Jure Polonus Venetusque cum Caesare contra Turcam foederati.
De Foederatis justa habuenda in pacis tractatu ratio.
Foedus ab iis contra gentium fas ruptum; unde merito jure Polonum Venetumque Caesari Christianae gentis Principi contra injustum Christianorum sacrorum et foedifragum hostem sociatos: quare de iis quoque in concipiendis foederis legibus rite et