Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/239

Haec pagina emendata est
209
liber secundus

dissolvi solent. Imbelles Reges magna impedimenta exercituum.Quapropter si Mehmedanae legis observantia redeat, si ipse non ad pompam esercitibus gravem, sed ad vires ipsis intendendas in bellum eat, omnia fausta feliciaque speranda. Idque firmat, Mehmedes IV insigniter auxit Imperium.quod non aliqua aetas abjerit, sed ab eo ipso Creta, Neosolio et Cameneco captis, ingenti gloria Musulmanicum nomen auctum: monet postremo, Imperium Turcicum incendii simile.Osmanicum Imperium maximi incendii instar esse, cui si nova provinciarum pabula non suppetant, ex sese in favillas abire et extingui.

Mehmedes ad bellum expeditur;Ea oratione Mehmedes commotus aes conquirit, tanquam ad bellum iturus; mox fractus animi facile a Primo Vezirio ad pacem a Christianis petendam inducitur. Sed paci pronior.
Cur Soleymanes pacem cupit.
Eam cupiebat Soleymanes, quia improsperos belli casus Mustaphae et Hibraimo decessoribus suis exitiosos recolens animo, graviores sibi metuebat, cui respublica obvenerat magis labefactata et infirma. Accedebat, quod cum Constantinopoli in Hungariam profectus est, horum alterum a Mehmede diserte habuit in mandatis, uti aut Budam obtineret, aut bellum pace finiret. Quare Bellogradi substitit per speciem ut fines Imperii communiret, incertus quam urbem proximo anno Christiani aggrediendam decernerent; re autem ipsa ob metum ne in Aula armis exutus facilius opprimeretur. Igitur e longinquo Mehmedi suadet, Primi Vezirii facilius domi opprimuntur, quam foris.quod cum tot proeliis obsidiisque decessores Vezirii omnem veteranum militem absumpsissent, hactenus tyrones disciplina firmentur, Imperium interea pacatum agere oportere, quo acrioribus postea viribus restitutis bellum resumat. Unde prudentes conjiciebat Mehmedem paci proclivem?Nullo negocio eum Domino animum induxit: quem de pace cogitare per idem tempus inde prudentes conjiciebant, quod Principem superstitioni impositum in ordinem redegit, ac in insulam seposuit, qui frangendi cum Christiano Imperatore foederis Mustaphae auctor fuerat; qua poena superstitiosus populus delinitus, facile probaret, tot tantisque fracti foederis malis novo foedere icto inedendum esse.

Soleymanes angitur de pacis insinuandae ratione.Sed Vezirius de ratione pacis Christianis insinuandae maxime anxius agebat, quod superiore anno, nondum Buda capta, Achmedi Celebi Neosolium in castra de pace misso Lotharingius magno animo responderit, se Bellum adversus hostes proferre oportere; si Mehmedes pacem velit, ad Caesarem oratum mittat: iterumque, cum de permutandis captivis venire simulasset, ut denuo Christianum Ducem de pace tentaret, id retulit, apud Caesarem et Foederatos belli pacisque arbitrium esse. Turcicus fastus nusquam gentium pacem rogavit.At enim Turcicus fastus in majorum monumentis nullum memorabat exemplum, quo ii pacem
Vici Op. lat. T. I.
14