Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/237

Haec pagina emendata est

DE REBUS GESTIS

ANTONII CARAPHÆI

LIBER SECUNDUS

~~~~~~


caput i.

Pacis occasione, quam Turcae petitum veniunt, Techelium infestat.


Ad haec usque tempora Caraphaeus amplissimis armorum imperiis obitis inter summos belli Techeliano-Turcici duces recensitus: Caraphaeus in maxima suae tempestatis re civili versatur.nunc vero, cum per eum Turcae a Caesare pacem oratum eant, amplissima quoque occasione oblata utitur, qua porro gentium juris prudentia, et rerum publicarum peritia inter primarios suae tempestatis politicos viros numeretur. Turcica enim Respublica ingentes jacturas factas indolebat: Turcicum Imperium bello sociali graviter labefactum.Hungariae Dalmatiaeque regna ferme tota a Caesareis reciperata; Corbaviam Bozniaraque aut direptas aut desolatas: Venetos ingenti Peloponnesi parte potitos: florentissimos exercitus fusos caesosque; militum ferocissimos, ducum fortissimos experientissimosque sublatos; funditus exhaustum aerarium; Veziriorum ac summorum belli Legatorum vilem auctoritatem; formidandi nuper universo Orbi terrarum Imperii dignitatem graviter imminutam: animos de more navali militia aversos, nunc ob superstitionem terrestri nedum Hungarico, ut solent, sed Polonico et Peloponnesiaco quoque bello abhorrentes; provinciis tantum vigoris subesse, quantum vim violenti Imperii vix sufferant, nihil praeterea ut externam perferre possint; Germanorum Venetorumque virtuti fortunam feliciter adspirare: Polonum quidem inritis in Budziacum expeditionibus deteri; sed, cum nuper amplis abdicatis provinciis duabus, belli foedus a Moscho contra Musulmanici Imperii labefactatas vires redemerit, tanto socio fretum longe majori quam Caesarei Venetique armorum felicitate indubitanter usurum