Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/232

Haec pagina emendata est
200
de rebus gestis a. caraphæi

unde facile inventi qui et Techelium haut recte vinctum suaderent, docerentque, quae et quanta in Hungaria Turcis mala id Hibraimi consilium peperit; Cassoviam deditam; Techelii profligatas partes; Germanos in spem erectos Hungariam universam brevi reciperandi, principe factionis sublato; quae prima omnium est cura iis qui bella civilia pacare student. At hercule partium principem, virum acerrimum animi, audacibus consultis, celeribus incoeptis, inter populares factiosissimum, ad convertendos sibi externorum animos singularem: quem ob haec omnia non solum in ea Principatus umbra, unde tantum luminis Osmanico Imperio, servari, sed ad Transylvaniae quoque Regnum promoveri oportebat: cui civilis Musulmanorum ratio postularet, non Apaffium Principem socordem praeesse, et duplicis animi Telechium administrare; qui uterque, ut id obtineat, fraudem ac dolos, timidorum et imbecillium solitas artes exercent, et pro tempore modo Osmanicum, modo Germanorum Imperium alterum alteri produnt; sed in opulentum et bellicosum Regnum generosum Austriae Domus hostem evehi, qui, uti Bathorei Ragoctiique, gravibus bellis ei sit incommodus et infestus. Atque ei ipsius Techelii indicium edunt, qui in castra ad Bellogradum hoc anno profectus nosse dicebat, Transylvanum Musulmanorum consilia Christianis per literas prodidisse. Quare si Regno Apaffius mulctetur, ex clientelari jure , quo id a Turcis habet, quando contra ejus leges fecit, merito in eum factum omnes dicturos.

His atque talibus Soleymanes, qui Hibraimum ultro perditum ibat, extimulatus, ejusdem morte factum notavit; Techelium absolvit, novisque honoribus auget, et Veziriorum cultu decorat, ac brevi quoque Transylvaniae Principem adpellaturum promittit. Quapropter is fiduciae plenus, tumidas has edidit voces: Etiamsi male peream, meis rebus tales tantosque paravi patronos, ut eas ab inferis revocarent: immo si facerem parem, non duraret diu; nam ii, in quorum sum fide, me foedus rumpere adigerent: se alienis imperiis necessario servandum; bellumque armis in speciem gerere, re autem ipsa Caesarem consiliis oppugnare[1].

  1. Ex MS. mox relato.