Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/231

Haec pagina emendata est
201
liber primus

concupierat. Postea, si tredecim Comitatus, in quibus munitissima oppida Mungactium, Unguar, Marchovitza, sibi addicerentur; et in iis ad Ducis Litthuaniae exemplum cum Caesare Hungariae Rege, uti ille cum Rege Poloniae, impari foedere jungeretur, Cassoviam Austrio se redditurum: quod vecors desiderium et Caesar indignatus, et ejus asseclae aversati sunt: qui rati se tantisper vereri, dum armis Hungaria perstreperet, in Turcae fide et clientela perstare suaserunt; spem offerentes, Viennâ captâ, totius Hungariae dominum fore. Insuper anno belli secundo ad Caesaris clementiam invitatus, is Principis appellatione, qua Regni Palatino dignitate aequaretur, decorari, militiam suo sub imperio habere, sua oppida munimentaque Germano praesidio libera, superbe praefracteque petierat; et Poloniae Regem ut pacem conciliaret rogarat, sub adroganti exemplo, Galliae Regem pacem jam facere cum ipso Polono animatum, tamdiu distulisse, ut Summus Pontifex eos conciliaret. Quem conditionum tumorem Rex graviter indignatus, ei significavit, ut Caesaris clementiae, uti tantorum admissorum reum decebat, sese submitteret; et quicquid ejus benignitate retulerit, singulari ejus beneficio pessima meritus adponeret. Postremo Cassovia capta et partibus adflictis, eo redactus, ut sibi privato sua sibi et uxoris habere tuto permitteretur. Sed ne id quidem per suos fautores ei licuit: qui ei auctores erant, ut summus in Hungaria Princeps statueretur: namque sat legationam semper habiturum, quibus amicitias cum Austriae Domus aemulis colere posset, unde regnum sibi constabiliret. Igitur, cum Hibraimus, antequam Achmedem Celebim de pace ad Lotharingium mitteret, Techelium a Varadiniensi Praeside per dolos comprehendi jussisset, is ex lubrico regno in eam miseriam conjectus cum Stephano Papajo, participe secretorum, suae factionis studiosos est detestatus, quod antequam Turcae iras ex adversis rebus conceptas in se converterent, in Caesaris gratiam redire prohibuissent[1].

Techelianarum rerum vicissitudo.Sed dextera quae in Turcica Aula extilit opportunitas Techelium custodiâ liberavit. Etenim Turcarum Imperator improspera belli maxime Hungarici iniquo animo ferens, et in Primum Vezirium transferens culpam, eum in ordinem redegit; et a Polonia provincia, quam bene gerebat, Soleymani evocato amplissimum munus demandat. Is autem simultates et occulta odia cum Hibraimo exercebat:
  1. Ex MS, superius adlato: Notizie particolari del Tecli.