Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/229

Haec pagina emendata est
199
liber primus

carumque ulteriores impetus frangeret, Budae recipiendae secundo flumine Danubio commodans commeatus; Anxia Turcarum de eo obtinendo cura.ob quae omnia per Primum Vezirium Hibraimo legato satis certo mandatum, ut eam urbem quoquo modo salvam curaret; Ejus obsidium decretum.tota belli mole sub Lotharingii imperio ductuque obsidendum decernitur. Is igitur, postquam ea urbs satis providenter a Caraphaeo universam hyemem omni hostium commeatu auxilioque interclusa est, D. Heislerio imperavit ut stativa circa eam propius obtenderet; dum ipse Novigradum impeteret, unde commeatus et suppetiae commodae facilesque oppugnantibus: nam, eo capto, Neosolium sua sponte deditum esse rerum Hungaricarum historiae produnt. Sed summa oppidi arduitate deterritus incoeptum deserit, et ad obsidendum Neosolium proficiscitur. Hibraimus, ut inde hostem oppugnantem eliciat, Vicegradum oppugnari jubet; ipse Strigonium obsidione cingit. Lotharingius, ut parta conservet, Capraram oppugnationi manere jubet; Caraphaeus obsidionem subsidium firmat.et evocato prius Caraphaeo, ut eam subsidio firmaret, ipse magnam castrorum partem a Turcis reciperatur; Strigonium propugnando Caesari perstat. Lotharingius Hibraimum proelio lacessit; quod is Lacie belli sciens detrectat. Igitur Dux Caesareus ad imperatorios dolos confugit, et inde loci excedere simulat. Turca inconstans propositi eum insequitur, tractusque est ad pugnandi necessitatem. Christiani vincunt, et Neosolium victoriae fructus cedit. Nam obsessi, omni auxilii spe dejecti, urbem dedere, at sero, volunt. Quamobrem Germani in extremam vim conatos ultimas armorum leges exercent. Hibraimus ne universam Rempublicam in casum objiciat, Novigradum ac Vicegradum demoliri jubet; ipse sub Budae muris copias recipit.

Neosolianâ provinciâ mature confectâ, Lotharingius, ut reliquo anni tempore ad belligerandum commodo utatur, dimissis subsidiis, Leslaeum et Schultium, alterum in inferiore, in superiore Hungaria alterum legatum confirmat. Leslaeus fuso fugatoque ad Essechium hoste, incendiariis navibus demissit magna ex parte pontem incendit, quem Soleymanes morti proximus cis Dravum super longo paludum tractu, ad novem passuum milla stagnantium, ab triginta hominum millibus paucos infra dies extenuari jussit, praesentis potentiae testem, futurae augendae mumimentum.

Caraphaeus sub Caprara in superiore Hungaria rem bene gerit.Caraphaeus autem cum Caprara superiorem Hungariam repetit ad instaurandas Germanorum vires, qui Eperiem acriter diuque oppugnabant. Sed antequam adessent, D.