Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/228

Haec pagina emendata est
198
de rebus gestis a. caraphæi

tate magnam summae rei partem in utrumque momentum pendere[1]. Praesto adest, et cum his legionibus obsessores protegere jussus. Seitanes cum pollenti exercito appetit, ut in obsessam urbem auxilium inducat. Caraphaeus hostem a proelio deterret.Sed Caraphaeus ita milite disposito aditus obstruxit et operibus communivit, ut hostis ab ea parte nihil ausus abscesserit. Mox Lotharingius in morbum incidit. Succedit Bavarus, et arcem oppugnare instituit. Seitanes redit; eique Germanus exercitus opponitur. Ibi Turca, dum per levia certamina distinet hostem, ab inobservata parte strenuum in urbem immittit auxilium. Salvis rebus Budae obsidium solvitur.Quamobrem Lotharingius viris imminutus, rei frumentariae indigus, crudescente hyeme infestatus, Pestum solo aequat, inferiora Budae urbis incendit, obsidionem dissolvit. Id adversi aliquo tamen pacto solatae sunt Virovicza ad Dravi ripam a Jacobo Leslaeo capta, et trans Danubium Marchovitza Ragoctiae urbs: quam, subministrante belli subsidia Caraphaeo, D. Schultius subegit, et Techelium bis ad Eperiem fudit, fugavit.

Ut in hyberna discessum, Caraphaeus, qui in institutis habebat militem hyemes semper proximis aestatibus utiles commodasque transigere, in superiore Hungaria ad Zendraviam[2] castris positis, auxilia et commeatus, Unâ operâ Neosolium hostibus intercludit. et Agriam.
Techelianos semel atque iterum fundit, caeditque.
quos Neosolium Hibraimus Seitanis successor mittebat, occipit impedire, quo eodem tempore ab Agriensibus prohibebat. Cumque nosset, quingentum perduelles Agriam contendere, ut Turcis sociati eo commeatus inveherent; C. Tertium cum centum Germanis ac biscentum Hungaris militibus ad intercipienda iis itinera misit. Qui tempori eos adortus, bona parte caesa, biscentum ferme cum ipso ductore captivos egit. Et per M. Auriam, suae legionis legatum, alium perduellium ducem eadem tentantem oppressit.

mdclxxxv.Adest tertius belli annus, quo Caesar quinquaginta virorum millia in campum educit. Sed rebus ipsis edocti, Strigoniensem provinciam non tantam prae claritudine utilitatem attulisse, et Budensis obsidii grandia adhuc intertrimenta sentiri, quia utrunque alieno incoeptum loco; ne nunc quoque imparibus viribus res quoque male geratur, Neosolii reciperandi utilitates.Neosolium firmissimum munimentum, Viennâ octoginta passuum millia distans, Austriae Moraviaeque finibus imminens, superioris Hungariae porta; quod reciperatum rebellium Tur-
  1. Ex epistola Lotharingii in eam, quam retulimus, sententiam concepta, data in Budensibus castris die 23 octobris.
  2. Vulgo Zendrò appellatam.