Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/226

Haec pagina emendata est
196
de rebus gestis a. caraphæi

narchiam uno et item altero secundo proelio subegit. Ejus difficultates.Sed magnis celeribusque bellis suscipiendis, aut pinguia et exprompta aeraria oporiere, aut rerum omnium egestatem. Foederatum militem non poenitere patriae quemque suae: quare commeatu instructum esse ducendum in aspera, idque adeo quod cum Turcis res sit, qui a finibus longe arcent hostes fame sitique: et in Hungaricis bellis victorias primis annis nullos ferme parere fructus. Inter omnia infensa infestaque exercitus esse ductandos. Graecos enim, quibus Europa Turcica scatet, acriori odio Romanum nomen habere, quam Turcarum gravissimas, quibus premuntur, injurias. Et Turcis quoque subdi magna ex parte haeresi labefactatos, qui religionis libertatem ab iis libentes tributo redimunt. Cur crebrae a Turcis seditiones in Persarum, in Christianorum finibus rarae?Neque esse ut spes aliqua in Turcarum seditionibus sita sit: eas enim in Persarum confinio saepe fieri; qua autem fines spectant ad Christianos nunquam: ibi namque superstitionem discordem efficere, ut respublica ipsa displiceat; sed in principe urbe tumultus natos, quia displicent qui reipublicae praesunt: ita ut ejus generis turbae nihil aliud sint quam bonae reipublicae desideria. Igitur cum nihil inter hostes subsidii, instructissimo omnium rerum commeatu opus esse. Sed justum praeterea subesse metum, ne Turcicis viribus Christianorum consilia suppetant, qui tantam terrarum marisque accessionem foederatis inviderint. Occupandas igitur gravissimas hasce difficultates pecuniâ tanti belli necessitatibus repraesentatâ. At Poloniam immodica Comitiorum liberiate aegram, et exhausto continentibus finitimorum bellis aerario lassam: Venetos languere adhuc ex nupero Cretensi bello aspero ac diuturno: Caesarem liberalitatis et munificentiae gloria gaudere: Romanum Pontificem tam eminentis virtutis moriturum et senem. Quando Imperia occidunt?Atque adeo Imperia non occidere alia, nisi alia melioribus institutis aut oriantur aut emendentur. Militia Germana nunc longe melior, quam Soleymanis temporibus.Et nostris quidem in melius, quod acrius bellandi genus fortiores belli et majori numero duces, ferociores milites quam Soleymanis temporibus, bella prius cum Gustavo, deinde cum Ludovico XIV gesta pararunt. Sed ob has ipsas caussas metus, ne Christiana arma secum ipsa confligant. Per has igitur rationes Caraphaeus, ut Turca omni Europa prorsus ejiceretur, id bellum instructissime intentissimeque et quam celerrime administrandum esse sentiebat.