Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/225

Haec pagina emendata est
195
liber primus
lites Mustaphae aut bello aut fraude cecidisse; Ingentes etiamnum Imperii vires.
Prudentum consilium de eo Imperio excidendo.
sed ingentes ejus Imperii vires non facile una alterave clade accepta defecturas. Qua de caussa qui id imperium optime norunt ut excindatur, id dare consilium ut Christiani Principes cum Persarum Rege foederati, utrinque bello confodiant; atque id censere tamen, cum jam erant ita corrupti Turcarum mores. Non sine Numine Turcas mentem ejus ultro inferendi belli induisse, ut per eam occasionem divinitus oblatam Polonus, Romanus Pontifex Venetorumque Respublica cum Caesare contra Turcicam potentiam firmissimum foedus inirent: sed ejus legibus sapienter quoque cautum, Cur in foedere cautum, ut Moschus in eam belli societatem conveniat.Sedulo curari oportere ut secum Moschus quoque arma consociet. Cum enim Turcicae vires, cum Tartaricis aeterno foedere junctae, Persae potentiam cum Moscho item aeternum foederati compensent; ad eam deprimendam vim hoc ingenti addito momento opus esse ratos, ut sine Persarum conlata ope unis Christianorum armis Turcicum Imperium excindatur. Digna Polono Rege de ratione ejus belli gerendi sententia.Et vero Polonum Regem sat expendisse has Turcicas, quas nunc putant, adflictas vires, qui id se magno Rege magnoque belli duce dignum gerendi belli genus per hosce ipsos dies proponit; ut Caesar cum Germano milite in Hungaria Turcicarum copiarum robur, quae ad hos Imperii protegendos fines tanquam propugnaculo agunt, occupet deleatque; ipse citato agmine, ei per viarum compendia Constantinopolim Imperii sedem petat: Veneti classe potentes Hellesponti fauces occludant; ac principi urbi maritimos commeatus ab Ægypto et omni mediterraneo mari prohibeant. Turca quod hostis genus?Nosse namque cum ejusmodi hoste rem geri, qui aut bello nunquam petendus, aut quam celerrime opprimendus sit. Nam si ad angustias redacto tempus detur, tantisper, dum ad sua se instituta recipiat, iis recte usum mox redire longe ferociorem. Quam facile integrare formidandas vires potest?Unum Veziriorum Principem reipublicae scientem et bellicosum virum creatum, qui a Janicsaris Spahiisque militarem disciplinam rigide exigat, intra breve temporis curriculum maxime formidandos exercitus educere in hostes posse. Duplex Imperiorum armis delendorum extrema ratio.
Neutra probatur.
Ad haec ingentem terrarum tractum, urbibus celebrem aut externis nationibus inundari, quae indigenis omnino deletis novam gentem reponant; aut paullatim et per partes adquiri, ut sensim in victoris imperium coalescant. Sed neque delere nationes Christianae mansuetudinis esse; neque foederata bella diu gesta rerum experientiam planum facere. Una media, qua Magnus Alexander usus.Unam mediam patere bellandi viam, brevem et ingruentem, nempe qua Magnus Alexander Persarum Mo-