Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/221

Haec pagina emendata est
191
liber primus

stapha extinctis, fortissimo legionario milite deleto, perculsis undique religione animis, tentatoque arcano, quod id Imperium una belli mole semper aut premereTurcae una belli mole res gerunt., aut premi curavit; qui spei plus aequo fovebant, jam ejus Imperii finem adesse, corruptam jamdiu Rempublicam nunc dilabi, jam Turcas Constantinopoli atque adeo universa Europa exutos cernebant. Caraphaei de Turcico bello judicium.Qua de re Caraphaei, qui in eam partem, quae tutior esset peccabat, cum Ænea Caprara, qui juxta secum sentiebat, sermonem per literas habitum in ejus monumentis reperio: in quo, quia de Turcarum depravatis moribus multa disserit, ut intelligatur, quantum a primis institutis deflexerint, non ab re fuerit, brevi excursu cum caussis suis ejus Reipublicae formam contueri.

Turcicae Reipublicae forma ad tyrannidem,Turcica Respublica eximio ad tyrannidem ordine constituta, atqui ad priscos Scythicae originis mores accommodata. Gens enim stolide ferox, abjecta et vilis, omnium egena et ad servitutem nata, erat sane metu, aspere, superbe crudeliterque continenda. Lege, armis, pecunia constituta.
Æterna animorum beatitas praemium servitutis.
Fati persuasio ad ferociam.
Sacris profana miscet.
Iidem legibus et superstitioni praepositi,
Ad dominatus formidinem.
In omne jus fasque unius arbitrium.
Mediocres virtutes amat.
Comperta crimina punit.
Hinc lege, armis, pecunia ita fundatum Imperium, ut haec omnia unius utilitate aestimentur. Vana enim lex aeternam animorum beatitudine meritis erga Principem praemio proponit; unde vecors civium obedientia: falsam de Fato persuasionem inducit, ut sint destinata morte ferociores: sacris suae ridendae religionis formulis profana Reipublicae concipit; et qui falsi Numinis caeremoniis praesunt, eos juri interpretando disceptandoque praeponit, omniaque religione perfundit, quo formidolosior sit dominatus. Hinc omne jus fasque unius arbitrio permissum, et omnes Principis jussa adspectare. Quia dominatus eximias virtutes et postrema vicia perinde odit; magna mediocribus recte factis proposita praemia, atroces manifestis compertisve criminibus poenae, utraque repraesentata, et aequa omnibus: unde ardor aemulandi acrior, metus validior quam poena; et ob eas caussas obsequium in Principes effusissimum. Acris arcanorum custodia.
Principis summus timor er reverentia.
Indidem executiones praecipites, arcanus terror, in Principis placita inquirere exitiosum. Imperatoris aut inter arma conspecti formido, aut major e latebris reverentia. Unus Veziriorum Princeps ejus subit vultum, auditque vocem: neu dominatus arcanum potentiae Veziriorum oblinendae subserviat, Turcarum Tyrannus consulentem de Republica Senatum sub aulaeis celatus tristi observat silentio. Primus Vezirius rerum procurator.Is rerum dominus, Primus Vezirius procurator, omnes industrii, ut unus ocio pari tantae potestati fruatur. Omnis gloria Principis,Ita Imperatores aut sua virtute clari, aut alienam recte factorum gloriam ad sua auspicia transdu-