Fuit in emendando quaedam difficultas
184
de rebus gestis a. caraphæi
Armis parta non nisi vi restituunt.
Viris magis quam muris propugnant urbes.Sed enim exploratum satis, Turcas prosperis rebus supraquam credibile est insolescere et ferocire; et, vel afflictis fortunis, difficillime quod semel armis arripuerunt exuere. Ad haec eos seu stoliditate, seu virtute, pectorum muro aperta urbium propugnare: quid putandum, ubi munitissimam totius Austriae arcem sint defensuri? Ad arcendum hostem nunc non sat esse Germanorum auxilia, et Polonica impense desiderari: ut dejiciatur, quasnam aliunde subitas arcessendas vires, Vienna Germaniae Italiaeque a Turcis claustrum.ne Barbari torrentis instar in Germaniam et Italiam diruant diluantque? Galliae Regem centum ferme virorum millia sub armis ad Rheni ripam habere. Atqui Christianorum summam in fortunae casum dari non oportere, ut Regno Gallico haec forsan, sed certe cum ingenti intentae potentiae fructu maxima gloria prodatur, rem Christianam restituisse: quod decus Poloni eandem servando praeripere certo possint. At hercule auxi-