Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/213

Haec pagina emendata est
183
liber primus

per summam perfidiam astutiamque suum in Turcas obsequium est contestatus, quod Caesar Zrinianis nuptiis, munitisque urbibus sibi permissis, suam elevare fidem apud Musulmanos frustra conatus sit; qui ad Primum Vezirium jam contendit consilium adportaturus, ut Austriam Domum funditus evertat: quod extemplo executus, Mox, Techelio proponente,Mustaphae Viennam obsidendam proponit, longe faciliorem captu, opulentiorem praeda, et amplissimi Christiani Orbis claustrum. Mustapha Turcicum gerendorum bellorum institutum aspernatus, in proxima Imperium armis producere, temeraria superandi Soleymanis famam cupiditate, profundae avaritiae explendae libidine, bellicae gravitatis immemor vix institutam Jaurini obsidionem solvit; et agmine caedibus incendiisque late truci Viennam contenditViennam obsidet.. Et per ea quae utrinque sive temeritatem sive consilium, seu virtutem seu fortunam praebuisse ejus rei monumenta produnt, Vienna obsidioni parata est, et Caesar sospes: Starembergius Viennam propugnare jussus.
Caraphaeus Cracoviam ad celerandum auxilium ablegatus.
qui inde excedens urbis propugnationem Rudgero Hernesto Starembergio spectato duci permisit; eodemque tempore Caraphaeum ad Regem Poloniae legavit, ut quam primum auxilium maturaret.

Cur is potissimum ad id munus delectus.Is prae ceteris ad eam legationem delectus: nam ita arma profitebatur, ut dum a militiae muniis vacare licebat, Scriptoribus de re civili sedulo attenderet; vir italico ingenio facilis alienos mores induere; in Aula spectatus ad animos perspiciendos sagax, eosque sibi convertendos lenissimus; ad res agendas ancipites dexter, ad urgentes acutus, firmatus animi ad repentinas; imprimis gnarus dura ita disponere, ut sponte sua quam mollissime cederent: accedebat, diu in Provincia Poloniae contermina versatum, propius Polonorum animos consiliaque introspexisse. Offendit difficultates et moras.Is Cracoviam properans, studia partium, aerarii angustias, turbulentam in ejus Praefectum de reliquis institutam accusationem, aliasque objectas aliunde moras offendit: et aliquem eorum Techelius persuaserat, Slavico Sarmaticoque nomini conducere, eâdem formâ constitutam habere Rempublicam. Quibus de caussis quinque equitum millia, non plus eo ad eam diem in procinctu habebantur. Igitur is omnes boni Legati obiens partes, uti quisque in ea Republica maxime potens res Caesaris aut adversari, aut negligere visus est, ita eos abeuntibus in hanc sententiam dictis aggressus est.

Rem Christianam universam in praecipiti abruptoque vacillare: quanque diei cunctationem sera seculorum solicitu-