Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/21

Haec pagina emendata est
xv
editoris

facimus; si physica demonstrare possemus, faceremus[1]. Principium id genus, ex quo pendet major pars systematis Vici, nequit absolute percipi nisi ejus explicatio inquiratur in cap. III Libri Metaphysici, ac passim eodem in libro ubi auctor fundamentale causalitatis criterion definit, ac scientiis accommodat ut protologicum earum valorem dimetiatur. Nihilominus ut in unicam tractationem concluderetur oratio de Studiorum ratione ac Liber de Antiquissima Italorum Sapientia, transitione opus erat qua praecipuae ideae resumerentur, ac veluti argumentum ulterioribus Vici studiis suppeditarent. Hanc vero transitionem jam dictae Eruditorum Ephemerides suis in judiciis praebebant; ac nos ea referentes arbitrati sumus brevem ante oculos exhibere epitomen idearum quae magis spectandae in ipsa oratione occurrunt; item censuimus nexum edocere qui inter Librum Metapliysicum ipsamque orationem extat; primam philosophicorum operum, quae a Vico edita sunt, seriem praebere judiciis ac commentationibus Ephemeridum intertextam; ac denique per solemnem hanc publicae opinionis traducem ostendere, qua nam ratione primi auctoris nostri labores Italorum mentes affecerint atque animos excitarint.

Monemus vero orationem de Nostri Temporis Studiorum ratione mole sua Librum Metaphysicum excedere; ac propterea non perperam duximus marginales notulas apponere, quibus totius operis capita et sectiones singulae indicentur.

Altera hujusce voluminis pars vitam Antonii Caraphaei complectitur. Res bellicae, quotquot ab eo gestas

  1. Pag. 13.