Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/206

Haec pagina emendata est
176
de rebus gestis a. caraphæi

Hungariae, discordiis civilibus fessae, censebant rationem non aliter constare posse, quam si uni redderetur.

Turbidorum Procerum consilia.Alii vasti cupiditate vetera et incerta respicere; vicinisque Polonis regnum per suffragia delatum invidentes, ex sua gente atque ordine ad id fastigium evehi, seu studiis et ambitu, seu vi et factionibus exoptare.Facultates. Neque ea fluxa putare vota, memores Franciscum Botsksjum, acri et plusquam civili animo virum, armis contra Rodulphum Caesarem impie sumptis, Hungariae Transylvaniaeque Principem fuisse renunciatum.Vires. Animos ipsis faciunt opes privata fortuna majores; clientelae, ex quibus justos exercitus possint conscribere; Opportunitates.et munitissimae, quas beneficio habent, urbes arcesque; et quae bonis civibus sunt argumenta, ut modesto Austriorum regno laetentur, inde turbidi ad id evertendum captare opportunitates. Bellicosum gentis ingenium.Nam in communi ad momenta virium expendunt, suam gentem ferocem, bello inclytam, liberrime constitutamConstitutio., et inter duo praepotentia Imperia, Germanicum Turcicumque, tanquam in freto aestuantem: Limitanea militia.atque ex ea viginti ferme virorum millia sub quatuor Hungaris quoque Ducibus ad fines tutandos sub armis agere; et Hungarum militem aperta urbium custodire, Germanum tanquam ab eo obsessum arcibus insidere. Itaque per flagitiosos in ea militia dispersos sperant faciles cum hoste commeatus, vicina conloquia, utraque inobservata; et per eosdem confidunt prodi posse rempublicam. Opportunus quoque novandis rebus quandoque visus est amplissimus Regni Magistratus, Regni Palatinus.Palatinus dictus, appellatione pene regia[1] decoratus, et in Comitiis loci dignitate vel Transylvanorum Principe prior. Is libertatis Hungaricae custos adversus Regis placita, siquae forte eam minuant, intercedit. A Palatino commodus quoque reputatus Regiae Curiae Judex.Regiae Curiae Judex, idem summus armorum Regni Praefectus, et omnis controversi juris disceptator. At sive haec deficiant, seu non sufficiant, recordantur Gabrielem Bethlenium Georgiumque Ragoctium Transylvanos PrincipesAuxilia. prosperis armis sibi adsertores fuisse. Libidini dominandi libertatis colores inducti,Rebellionis colores. Decretum Stephani Regis cognomento Hierosolymitani super libera regni electione desiderari: grave stipendiorum indictum onus: adversus Germanos magistratus querelae. Haec omnia superstitione perfundunt: nam ea gens Lutheranorum Calvinianorumque, aliisque omnis ge-
  1. In libellis enim, quibus ei preces fundunt, praescribunt: Serenissime Princeps.