Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/203

Fuit in emendando quaedam difficultas
173
liber primus


caput vii.

In belli Techeliano-Turcici initia et caussas excursus, quo Caraphaei in eo gesta illustrius exponuntur.


Sed jam fortuna Caraphaei virtuti opportunitatem parat amplissimam summis armorum imperiis clarescendi, occasione belli Techeliano-Turcici oblata: in quo quia is praeclarissima incoepta sive consiliis expedivit, sive armis confecit; et imprimis ingentes exercitus, exhausto acrario, snmmus belli Quaestor expromptis stipendiis substinuit; Eperiesina conjuratione vindicata, teterrimos perduellium conatus oppressit; Mungactioque capto, eorundem partes afflixit; Transylvaniam praecipuum ejus intertrimentosi belli fructum in Caesaris obsequium redegit: plurimumque de pace Turcis danda agitavit: quo ejus acta gestaque illustriore ad narrandum sita sint loco; ejus belli non per partes, ut alii fecere, sed ex genere, quae una scribendi ratio utilis ad legentium doctrinam, initia caussasque altius latiusque narraverim.

Turcicum Imperium totum factum ad vim.Turcicum Imperium egregie comparatum ad vim, quae nisi crebro exerceatur resolvitur, quoquo versus per terrarum Orbem longe lateque diffunditur. Ejus jam quoquo versus defixi fines, ab occidente tantum per bella proferuntur.Sed ab omni reliqua terrarum plaga haeret; in occidentalem vero nunquam non sine prolatorum finium progressu movetur. Fines in Africa.In Africa namque regiones, natura cultuque bonas, Ægypti continent claustra; immenso arenarum aequore dissita vectigales Reges habent: per cetera vasta fames sitisque, et lethalium serpentium immaniumque ferarum pericula Æthiopes ibi gentium potentes arcent. Ab oriente plaga iidem qui Romani fines.Qua Sol exoritar idem ferme fines, qui olim Romanas, nunc Turcicas Provincias disterminant: et Persa, qui olim Romanis Parthus, nunc Turcis SophusPar Turcarum Persarumque potentia., mutato nomine idem metuendus hostis, in minori quidem Regni ambitu, sed civilitate cultioribusque artibus intentiores acutioresque vires exercet: nam quod Persis stemmatum nobilitas, id Turcis generosa Janiesarorum militum institutio ad bellicam virtutem compensat: et ut illis robur atterunt vitae deliciae, ita his quidam animorum stupor alacritatem obtundit. Itaque pari ferme potentia, et acerrimis ob diversas, quas colunt, superstitiones odiis, quae una utrisque perpetua bellorum caussa, victoriâ partis diu neuter insistit: sic Turcis ab ea parte ulterius do-