Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/199

Haec pagina emendata est
169
liber primus

ducibus, ut maxime velint, licet clementia uti; ne a plebe sibi sceleris conscia, rerumque imperita, et utramque ob caussam suspiciosa perfidiae arguantur. Accedit, quod poenarum severitas, quae perduelles victos manent, ipsis, si forte vincant, ad crudelitatem animos acuant. At in bellis externis communes fere plerumque irarum caussae, gloria nominis, vel Imperii amplitudo; quas res victoria, ab utra stet parte, decernit: cum in civilibus bellis privatae odiorum rationes quamplurimae nec proeliorum exitu terminantur. Cum hoste externo, si stet a civibus obsequii fides, agri, tecta, ceteraque inanima pugnant; at inter perduelles infensa, et infesta vel ea ipsa, quae tibi pacata esse videantur.

Ob haec omnia Caraphaeus cum gente insuper ad incursus pernicissima, cum insidiosissimo Duce bellum gerens, multi agminis labore, plurima explorandi solicitudine, continentibus vigiliis exercebatur; ut victoriae loco haberetur, in partibus sibi attributis ditionem in Caesaris obsequio obtinuisse. Germanae equitum legionis ductor creatus.
Qui militum ab eo parentes.
Qui militum ab eo delectus.
Hinc Germanorum equitum legionis ductor creatus: is ibi duorom millium et quingentum virorum rigidum se factum parentem ratus est; quos esset in bellicis meditationibus, aut aerumnis aspere, in laborum ocio lenitate recturus. Principio itaque usque ad fastidium curiosus valentes procerosque corpore, ipso aetatis flore, feroces aspectu legere: militem in corporum cura, lautitia vestium et elegantia, equorum cultu sedulo observare: intelligebat enim squalorem, ac situm, uti equorum, ita hominum robori obesse; ita ut quod in copiis recensendis explicandisque nitentes equos virosque in speciem honestos, idem ad victoriam utiles faciat. Adversus disciplinae quaestum obviam ibat.Invigilabat Centurionibus ne disciplinae vilem facerent quaestum; neve miles ab iis justi vacationem muneris, nedum aerumnam ullam redimeret; ut opere aut opera militari omnibus ex aequo tributà, omnes aequo animo rempublicam gererent. Ordinis militarsi diligentissimus erat.Cavebat, ne in agmine, aut acie quicquam in motu, statuve virorum equorumque inaequale unquam offenderet; unde ejus legio unum corpus uno spiritu moveri aut stare videbatur: Ordinis militaris virtus.qua una in re omnis militiae bonus ordo continetur, ut una mole in hostes ingruat, et quasi objectus murus adversus insnltantes obsistat. Praemia ex merito et ultro; poenas severe et citas tribuebat.Praemia vero sine ulla ambitione offerebat virtuti; praesentes quoque poenas cum summa severitate in flagitia exercebat: neque ad ordinem militarem viros aut ab Augusti matre, aut Poloniae Regina Lotharingii Ducis uxo-