Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/198

Haec pagina emendata est
168
de rebus gestis a. caraphæi

Augustarum comites alius in aliam villam invitent, et hospitalibus officiis prosequantur. Antonio Catherina cum matre evenere. Is igitur in villa, quam ad id utendam acceperat, tanta comitate, elegantia lautitiaque eas habuit, ut omnes aemulos facile superarit. lis liberalibus viri officiis Herillensis devincta, eum conjugem filiae destinavit.

Caesaris super eo matrimonio consilium.Probavit placitum Eleonora, ut quae Caraphaeo impense favebat; sed Caesar graviori consilio probavit. In Antonio enim amplissimi viri, qualis postea fuit, insigne specimen observabat; uti et Antonius Pignatellius, tum temporis Pontificis Romani ad Caesarem legatus, ex augusto viri vultu, decora facie et oculorum vigore eximio, ac non vulgarem in sermonibus rerum prudentiam perspiciens, eum ad maximos olim honores provehendum praesagiebat. Quare postea Summus Pontifex creatus, cum Antonius in Italia cum summa rerum gerendarum potestate ad Italos Principes legatus ageret, suo judicio gaudebat; et cum Neapolitano nomine gratabatur, popularem suum super Germanis, Italis Hispanisque praeter omnia majorum exempla tantam habere potestatem[1]. Ob haec Caesar censuit, quando Herillensis esset in Hispaniam commigratura, Caraphaeum ei Regi subditum ejus filiae virum dari, ut apud Hispanos quoque de sua republica bene mereri conaretur: et per has ipsas, sed in contrarium tractas rationes, rem probavit Legatus:Contraria Hispano Legato ex iis nuptis proposita utilitas. malebat enim Catherinam Caraphaei quam Germani viri domum induci, ut in Caesaris Aula, et militaribus campis Regis sui studiosum haberet.


caput vi.

In superiore Hungaria mereri pergit, et amplioribus militiae ordinibus insignitur.


Bellorum civilium foeda atroxque conditio.Hinc Caraphaeus Hungariam repetens mereri pergit adversus hostis genus, a quo cum nulla armorum honestas staret, ommia saeva nefariaque cavenda erant. Nam civilium bellorum auctores provulgatis sceleribus suas solent firmare partes: cumque earum duces quasi precaria gerant imperia (nam mobilis vulgi incertis studiis sustinentur) infinita est multitudinis armatae licentia: quae caedibus altro ferociens nullum habet irarum modum: neque
  1. Ex Abb. Matthaei Herculani epistola ad Caraphaeum.