Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/188

Haec pagina emendata est
158
de rebus gestis a. caraphæi

coeptas fortiter pertendebat.Quo eloquendi genere postea usus est? Ex quibus mentis animique virtutibus genus eloquendi postea sibi paravit, rerum, de quibus agebat, proprium, ad deliciendos sibi animos quam lenissimum, perinde ad insectandum grave; rerum pondere, et copia momentosum et plenum; per quod, uti per corpus sanguis, utilitas dignitasque perfusa. Nam qui in urbano homine reprehenditur verborum neglectus, decebat militem. Cur docrtina civilis peritissus cum admiratione habitus sit?Quod postea in potissima caussa fuit, ut hominum vulgus, qui extantia verborum lumina tantum advertunt, tenues prudentiae ductus et colores in recessu non cernunt, militarem virum doctrinae civilis peritissimum summopere admirarentur.

Cur interiorum literarum ignari reipublicae administrandae meliores?Sed heic liceat vestigari, quid sit quod in rebus publicis gerendis nullius interioris eruditionis homines aptiores spectati? An quia rerum altissimarum contemplationi longo tempore assueti, facile mentem a sensibus abducant; et civili viro alacritas adprime necessaria, qua nedum id quod agit, ut ajunt, agat, sed corporis quoque motus, vultus, vocis sonos, et moras eorum, quibuscum agit, graviter advertat, ut inde quid simulent dissimulentve conjiciat? Unde viri ejusmodi attentius nationum mores observant, aularum studia penitius explorant, rerumpublicarum arcana callidius scrutantur. An quia qui respublicas administrant quamplurima singularia nosse student; unde porro intelligunt, quâ quaeque pars et quantum conferat summae rei: severiorum autem doctrinarum cultores summa rerum genera intuentur, minuta negligunt, in quorum diligenti observatione omnis caussarum utilitas conlocata? Certe homines immensa naturae mente et cogitatione non pervagati, exempla propiora et quadrantiora sequuntur, quae in deliberationibus potissimum dominantur. Cur de re civili exempla utiliora praeceptis?Unde forsan civilem doctrinam melioris frugis tradunt, qui Reges aut liberos populos historiis in exemplum proponunt, quam qui eam disserunt per praecepta: quia utile ac dignum, ad quae duo Politici maxime spectant, in ipso rerum actu advertuntur; cumque certis scientiae definitionibus contineri, tanquam cancellis, non ferant, prudentiae arbitrio committuntur. Postremo nosse, quid quanque animi perturbationem sequatur, et quae sint propria cujusque fortunae consilia, cum natura ipsa ex sese ultro prodat; rectius et expeditius pro re nata sensu ipso notantur, quam ex abdita impeditaque mentis humanae doctrina subtilibusque rationibus intelliguntur[1].
  1. V. De Sud. Rat. pag. 17 et 25.