Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/17

Haec pagina emendata est
xi
editoris

conatus ut factorum auctoritate retrudatur contemtus ille quem novitas Carthesii eruditioni atque linguis inurendum studebat. Nam qui erant a Carthesii schola, cum tantopere commendarent evidentiam, methodum geometricam, ac scientias illas quae in se mathematicam diligentiam et perspicuitatem suscipere possunt, non sine injuria inductiones atque ingenii labores praetermittebant, an retro relapsi ad Arabum doctrinam deduci videbantur; ipsi illi judicium uniuscujusque peculiare clamore ac laudibus efferendo auctoritatem prorsus deleri cupiebant; denique cum palam dictitarent nullam esse veram scientiam quae ab hominum arbitratu pendeat, simul philologiam ac eruditionem negligendam esse contendebant; illud etiam addendo quod latine scire non amplius sit quam illud scire quod ipsa Ciceronis famula praestabat[1].

Interea Vicus non satis sibi duxit hanc Carthesii novitatem theorice oppugnare, sed facto ipso ostendendum suscepit fieri non posse ut homo ab auctoritatis imperio prorsus sese eximat; ipsi quidem datum esse ut in meliora progrediatur, ea tamen lege ne in contemtum prisca tempora vocentur; linguas vero atque eruditionem esse quamdam veluti topicam scientiarum, qua ad novas veritates perducimur. Inde est illa auctoris comparatio inter veteres ac recentiores disciplinas ut ratio studiorum constituatur; inde assiduus ille conatus ut ejus systema ab idiomate latino atque a veteris Italicae scholae traditionibus deduci videatur; inde titulus ille quem fortasse minus vere praetexuit de Antiquissima Italorum Sapientia ex originibus linguae latinae eruenda; qui tamen vixdum

  1. Cf. pag. 143-145, Vici vitam, et epistolas ad Munum Cajetam, Franciscum Sollam et de Vitry passim.