Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/16

Haec pagina emendata est
x
prooemium

cipia incedit, atque a syllogismo formam et indumentum suum quodammodo mutuatur; minime, inquam, denegantes, oppositam syntheseos appellationem transtulerunt ad methodum quae per inductiones progreditur, et quam ipsi commendatione et usu prosecuti sunt. Inter quos Vicum et Antonium Genuensium[1] connumeramus; uterque enim Baconis vestigiis institit tam in methodi legibus decernendis, quam in ipsius appellatione statuenda[2]. Sed inde duplex aequivocationum fons erupit, dum utraque methodus, quamquam sibi invicem opponatur, saepe eodem analysis nomine designata fuit, uti apud Condillacum atque Carthesium; quin imo ipsa illa methodus, quae inductionibus gaudet, a nonnullis analytica nuncupata est, ut a Condillaco et Bonneto[3], ab aliis vero synthetica: ita Vicus et Genuensius senserunt.

3.° Etsi primae Vici ideae antiquitatem ac philologiam respicientes quamdam posteriorum ejus progressuum speciem includant; si tamen ex semet ipsis spectentur, a Vico explicite praetermissae sunt utpote falsitate laborantes. In Libro ejus Metaphysico et confusae quaedam traditiones e Pythagorae schola manantes, et quaedam latinarum vocum etymologicae significationes, et nonnulla veterum philosophorum dicta, ob vim tam excellentis ingenii prope creatricem, simul mirifice convenisse videntur ad systema efformandum, unicum sane et quod ex omni parte cohaeret. Verumtamen haec inter antiquissimam Italorum sapientiam, ac philosophicam Vici disciplinam collatio simul sumta non aliud tandem existimanda est quam acrior mentis

  1. Logica pei giovanetti, lib. V, cap. I, § 2 et passim.
  2. De augm. Scient. lib. V, cap. IV et passim.
  3. Essai analytique sur les facultés de l'ame, § 311.