Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/15

Haec pagina emendata est
ix
editoris

dicium exercet; a simplicioribus clementis ad ea quae valde composita suut, progreditur; ideoque, ut ipsis auctoris locutionibus utamur, tum opere, tum opera certissima est, dum interea analysis, quamquam certum suum det opus, opera tamen incerta est. Quamobrem Vici synthesis Condillaci analysi respondet; quae quidem analysis a simplici ad compositum incedit; veritatem inquirit sectando inductiones, sive idearum nexum; atque in eo facultatem suam reponit ut per vim vocabulis insitam, associabilitatem sive ingenium exerceat. Ex adverso auctoris nostri analysis ipsa est Condillaci synthesis, quae per definitiones incedit; rebus ordine suo digerendis tantummodo inservit, et syllogismi forma induitur[1]; qui propterea ab Antonio Ludovico Destuttde-Tracy ad soriten redigitur[2]. — Haud difficulter assignari potest ratio cur Vicus et Condillacus in harum locutionum usu sibi invicem opponantur; quae quidem locutionum oppositio in praeclaris, sed minoris ingenii philosophis, Antonio Genuensio et Carolo Bonneto, reperitur. Nam haec analysis appellatio ab auctoribus doctrinarum sibi adversantium accommodata fuit illi methodo quam ipsi magis idoneam ac praestantiorem putabant ad veritatem deprehendendam. Quamobrem Hobbesius[3], Carthesius, Wolffius[4], Condillacus atque Bonnetus analysis nomine vocaverunt nunc inductionum progressum, nunc methodum quae per generica principia incedit, nunc methodi proprie geometricae applicationem. Alii e contra analysis appellationem minime denegantes illi methodo quam ea de causa analyticam vocat Aristoteles, nimirum methodo quae per generica prin-

  1. Cours d’Études. Genève, 1780, vol. III, p. 317.
  2. Elémens d’Idéologie. Paris, 1805, vol.III, p. 364.
  3. Computatio sive Logica, cap. VII, § 19.
  4. Philosophia Rationalis sive Logica, § 885.