Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/13

Haec pagina emendata est
vii
editoris

faciamus, scilicet ex causis minime dignoscamus. — Hoc profecto est quo critice possit metaphysicas Vici doctrinas arripere, earumque virtutes ac vitia deprehendere. Virtutes quidem in eo sunt quod causalitatis problema invexerit, nempe monuerit, ad res ex causis dignoscendas opus esse ut eas faciamus, ac physicam ex causis innotescere potuisse hominum menti, si ipsa naturam condidisset. In hisce veritatibus plura et satis spectanda nobis subolere videntur de theoriis quas David Hume induxit, deque ipsarum conclusionibus, quibus fit ut rerum universitas in quamdam seriem resolvatur sejunctarum perceptionum quae in oculis nostris invicem sibi succedunt, quin aliquo nexu logice necessario detineantur. Quod autem errores respicit, ipsi in problemate solvendo latent, quo fit ut causaliias cum identitate confundatur. Res enim mathematica, quam Vicus contemplatur ut mundum ab hominum mente editum, non jam causarum, sed identitatis ratione progreditur. Nam mathesis universa, ut inquit Condillacus, in illud tandem axioma resolvitur, quod duo et duo constituunt quatuor: ac propterea si quod ens nobis proponatur natura hominum praestantius, in eo mathesis nullatenus scientiae nomine vocaretur, quia intuitive dignosceret eas veritates quae ab homine nonnisi gradatim complecti possunt ob angustiorem intelligendi vim atque facultatem. Equidem in hominum intellectu, quod unum est, strictius loquendo, quantitatem non gignit; quin imo quantitas nihil aliud est nisi unitatis repetitio. Totum vero, quantum illud cumque est, rei mathematicae aedificium memoriae atque judicio innititur; memoriae quidem cui signa opitulantur ut involutas numerorum congruentias rite amplecti possit; judicio vero quod in percipiendam identitatem resolvitur, et reapse per formam principio identitatis propriam ex-