Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/12

Haec pagina emendata est

Novae auctor extitisset, nisi prius Carthesii doctrinam oppugnasset.

Verumtamen ut prima haec operum series facilius internoscatur, quaedam a nobis monenda sunt, scilicet:

1.º Attendamus oportet in auctoris nostri metaphysica perpetuam illam identitatis causalitatisque, si ita loqui fas est, aequivocationem. Nam ipse sibi proposuerat ingens sane problema scientiae de hujus rerum universitatis origine dum ipsam mente revolveret, haud obscure senserat intervallum, quo nihilum ab existentia dividitur, humanae rationis aciem quodammodo obtundere et ad aliquid mente assequendum opus esse ut causalitatis mysterium patefiat; proinde statuerat eam dici causam quae ad effectum suum gignendum nulla alia re indigeat, sibique tantum sufficiat. At enim analogias ad causam hanc ignotam deprehendendam idoneas undenam mens humana depromeret? Undenam legem educeret quae cunctorum entium originationi praeest, et communiret evidentia illa quam veritas ineluctabilis parit? Porro Vicus ad eas notiones confugit, quae insigniori logicae necessitatis nota donantur animadvertit quomodo mens humana in rei mathematicae studium progrediatur; ejusmodi scientias existimavit quemdam veluti mundum numerorum, quem hominum mens vi sibi indita propemodum condit; Pythagoras vero suis ipse numeris monebat fieri posse ut mathematicis analogiis Naturae mysterium evolveretur: idcirco statuit supremum omnium Ens Naturae mundum effecisse, quemadmodum humana mens numerorum mundum facit; rerum mathematicarum evidentiam inde oriri quod ex causis dignoscantur; causas vero in mathematicis dignosci a nobis quod eas producimus ac denique physicam notitiae, non autem scientiae loco nobis esse, quod ipsam minime