Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/118

Haec pagina emendata est
88
de antiquissima

§ II.

De Fato et Casu.


Dictum.
Certum.
Fatum.
Dictum Latinis idem ac certum; certum idem ac nobis determinatum; fatum autem et dictum idem; et factum et verum, cum verbo convertuntur. Et ipsi Latini cum quid celeriter effectum datum significare volebant,Dictum.
Factum.
Casus.
dictum factum dicebant. Ad haec et rerum et verborum exitum casum dixerunt. Igitur qui Itali sapientes has voces primi excogitarunt, aeternum caussarum ordinem fatum, ejus aeterni caussarum ordinis eventum casum esse sunt opinati: ita ut facta Dei dicta sint, et rerum eventa verborum, quae Deus loquitur, casus; et fatum idem ac factum: Cur fatum inexorabile.et ideo fatum putarunt inexorabile; quia facta infecta esse non possunt.

§ III.

De Fortuna.


Fortuna unde.Fortuna sive prospera, sive adversa dicebatur; et tamen fortuna ab antiquo fortus, seu bonus dictaFortus. Quare postea, ut alteram ab altera separarent, fortem fortunam dicebant. Fortuna quid.Fortuna autem Deus est, qui ex certis caussis praeter nostram spem operatur. An igitur antiqua Italiae philosophia opinata est, Deum bonum facere quicquid facit, et omne verum, seu omne factum idem sit bonum? Nos autem prae nostra iniquitate, qua nosmetipsos, non hanc rerum universitatem spectamus, quae nobis adversantur, mala putemus; quae tamen, quia in mundi commune conferunt, bona sunt? Mundus naturae respublica.Itaque mundus sit quaedam naturae Respublica, in qua Deus Opt. Max. commune bonum spectat ut princeps, certum quisque suum uti privatus: et malum privatum sit bonum publicum: et quemadmodum salus populi in Republica ab hominibus fundata suprema lex est; Quo sensu fortuna omium regina.ita in hac rerum universitate a Deo constabilita, fortuna omnium regina sit; seu Dei voluntas, qua universi salutem spectans, in privatis omnium bonis, seu peculiaribus naturis dominatur: et uti saluti publicae salus privata loco cedit, ita conservationi universi bonum cujusque peculiare posthabeatur; atque eo pacto adversa naturae sint bona.