Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/117

Haec pagina emendata est
87
italorum sapientia
de certa facultate sciendi

sit verum ad hoc instar; ut tria et quatuor faciunt septem; ut trianguli duo anguli ambo sunt tertio majores: quod tantundem est, quantum ex geometria physicam spectare; et qui id postulat, re ipsa hoc postulat, tunc mihi physica vera erunt, cum feceris: ut geometrica ideo hominibus sunt vera, quia faciunt.



caput viii.

De Summo Opifice.


Cum his, quae de vero et facto disseruimus, et quod verum sit collectio elementorum ipsius rei, omnium in Deo, extimorum in homine; et verbum mentis proprium in Deo, improprium in homine fiat; et quod facultas sit eorum, quae facimus, et quae solerter et faciliter facimus,Numen, Fatum, Casus, Fortuna. haec quatuor Latinorum verba, Numen, et Factum, Casus, et Fortuna consentiunt.

§ I.

De Numine.


Deorum voluntatem dixere Numen, quasi Deus Opt. Max. suam voluntatem facto ipso significet, et tanta celeritate et facilitate significet, quam celer et facilis nutus est oculorum. Ita ut quod Dionysius Longinus admiratur de Mose, eum digne divinam omnipotentiam, et granditer illa locutione expressisse, dixit, et facta sunt; Latini uno verbo utrumque significasse videantur. Divina bonitas volendo res facit.Divina enim bonitas, volendo res, quas vult, facit, et tanta facilitate facit, ut eae ex seipsis existere videantur. Quare cum Plutarchus Homeri poësim, et picturas Nicomachi iccirco laudasse Graecos narret, quod sponte sua orta, non arte ulla facta viderentur; Cur poëtae et pictores divini dicti.
Natura quid.
ego puto ab hac fingendi facultate poëtas pictoresque dictos esse divinos; ita ut haec divina faciendi facilitas natura sit; in homine autem sit rara et praeclara illa virtus, tam difficilis, quam commendata, nobis dicta naturalezza: Cicero verteret genus sua sponte fusum, et quodammnodo naturale.