Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/115

Haec pagina emendata est
85
italorum sapientia
de certa facultate sciendi tudine aliqua, quam vel bruta animantia commonstrarint, aut homines sua excogitaverint industria, inventa esse. Argumentum cur ita dictum.Haec quae hactenus diximus, Italicam sectam novisse id linguae vestigium docet, quod ratio, quae in scholis medius terminus dicitur, argumen sive argumentum appellarint. Argumen autem inde unde et argutum, seu acuminatum. Arguti qui.Arguti autem sunt, qui in rebus longe dissitis ac diversis, similem aliquam rationem, in qua sint cognatae, animadvertunt; et ante pedes posita transiliunt, et a longinquis locis repetunt commodas rebus, de quibus agunt, rationes: quod specimen ingenii est, et acumen appellatur. Quid autem ingenium.
Inventio ingenii, et opera, et opus.
Unde ingenio ad inveniendum necesse est: cum ex genere nova invenire, unius ingenii et opera et opus sit. Quae cum ita se habeant, verisimilis conjectura est, antiquis Italiae philosophis nec syllogismum, nec soritem probari, sed inductione similium in disserendo usos esse. Et ratio temporum id suadet: Antiquissima dialectica, inductio, et collatio similium.
Quid syllogismus.
nam antiquissima omnium dialectica erat inductio, et collatio similium, qua ultimus Socrates usus est: postea syllogismo Aristoteles, sorite Zeno disseruerunt. Et vero qui syllogismo utitur, non tam diversa conjungit, quam speciem sub genere positam ex ipsius sinu generis explicat: Quid sorites.qui utitur sorite caussas caussis, cuique proximam attexit: quorum qui alterutrum praestat, non tam duas lineas in angulum infra rectum conjungere, quam unam lineam producere; Quae disserendi ratio subtilis, quae acuta.et non tam acutus, quam subtilis esse videatur: quanquam qui sorite quam qui syllogismo utitur, tanto subtilior est, quanto crassiora sunt genera quam cujusque rei caussae peculiares. Soriti Stoicorum geometrica Renati methodus respondet. Methodus geometrica cur in geometria utilis ad inveniendum.
Extra geometrica utilis ut disponamus inventa.
Sed ea in geometria utilis, quia eam geometria patitur: ubi et definire nomina, et postulare possibilia licet. Sed ea, ab argumento trium mensurarum et numerorum abducta, et in physicam importata, non tam utilis est ut nova inveniamus, quam ut ordine disponamus inventa. Tu ipse, Paulle doctissime, id mihi firmaveris. Nam quid est, quod alii bene sane multi istam methodum callent, nec quae, tu praeclarissime, cogitas apti sunt invenire? Tu vero, natu grandior, ad interiores literas animum appulisti: vitam in judiciis de ingenti re pecuniaria cum principibus et magnae potentiae viris, necessariis tuis, exercitam habuisti, omnia viri liberalis officia hoc saeculo usque ad moram officioso, et interdiu et ad multam noctem obis; et tantum brevi profeceris, quantum vix alius in hisce studiis omne aetatem abditus proficere potuisset. Vide ne tua modestia id methodo accepto
Vici Op. lat. T. I.
6