Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/114

Haec pagina emendata est
84
de antiquissima
de certa facultate sciendi

bus nascatur, sive quae producat effecta, sive quid operetur, cum re simili, dissimili, contraria, majore, minore, pari collata. Predicamenta et topica Aristotelisqua ratione utilia ad inveniendum.Itaque praedicamenta Aristotelis, et topica, si quis in iis quid novi invenire velit, inutilissima sunt; et Lullianus, aut Kirkerianus evadat, et similis ejus fiat, qui scit quidem literas, sed eas non colligit, ut magnum librum naturae legat. At si tanquam indices et alphabeta habeantur quaerendorum de re proposita, ut eam plane perspectam habeamus, nihil ad inveniendum feracius: ut ex iisdem fontibus, ex quibus copiosi oratores, et observatores etiam maximi provenire possint. Vicissim si quis in clara ac distincta mentis idea rem perspexisse confidat, facile fallatur, et saepe rem distincte nosse putaverit, cum adhuc confuse cognoscat: quia non omnia, quae in re insunt, et eam ab aliis distinguunt, cognovit. At si critica face locos topicae omnes perlustret; tunc certus erit se rem clare et distincte nosse; quia per omnes quaestiones, quae de re proposita institui possunt, rem versavit: et per ommes versasse topica ipsa critica erit.Artes sunt literariae reipublicae leges. Artes enim sunt quaedam literariae reipublicae leges: nam sunt ommium doctorum virorum animadversiones naturae, quae in regulas disciplinarum abierunt. Ita qui ex arte rem facit, is cum omnibus doctis se sentire certus est: sine arte facile fallitur, quia suae unius naturae fidit. Et quidem tu, sapientissime Paulle, haec ipsa censes, qui, dum tuum Principem institutis, non eum praecipis recta ad criticam artem contendere; sed diu multumque exemplis imbui, priusquam artem de iis judicandi erudiatur. Id quorsum, nisi ut prius efflorescat ingenium, deinde arte judicandi excolatur? Cur divissae inter Graecos topica et critica.
Propria sciendi facultas ingenium.
In homine a puero sese exerit.
Hoc dissidium inventionis et judicii non aliunde inter Graecos ortum, nisi quod facultatem sciendi propriam non attenderunt. Ea enim ingenium est, quo homo est capax contemplandi, ac faciendi similia. Nos quidem in pueris, in quibus natura integrior est, et minus persuasionibus seu praejudiciis corrupta, primam facultatem se exerere videmus, ut similia videant: unde omnes viros patres, foeminas ommes matres appellant: et similia faciant,

Ædificare casas, plostello adjungere muros,
Ludere par impar, equitare in harundine longa.
Quid sit sensus communis.
Similitudo mater omnis inventionis.
Similitudo autem morum in nationibus sensum communem gignit. Et qui de rerum inventoribus scripserunt, tradunt artes omnes, ommiaque commoda, quibus ab artificiis genus humanun ditatum est, aut forte fortuna, aut simili-