Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/113

Haec pagina emendata est
83
italorum sapientia
de certa facultate sciendi ante pedes posita commonstrare; auditoribus tanquam pueris nihil nisi praemansum in os ingerere, et, ut uno verbo complectar, in concione pro oratore doctorem agere. Et sane demiror, qua ratione isti, qui tantopere in oratione civili methodum geometricam commendant; unum Demosthenem in eloquentiae exemplum proponant. Jam si ita Diis placet, Cicero confusus, inconditus, perturbatus:Ciceronis ordo dicendi. in quo tantum ordinem hactenus doctissimi viri, tantamque dispositionis contentionem admirantur, ut prima quae dicit, se pandere quodammodo, et secunda excipere animadvertant; ita ut quae posteriore loco dicit, non tam ab eo dici, quam ex rebus ipsis prodire et fluere videantur. Demosthenes perturbatus.At hercule Demosthenes, quid aliud totus est nisi hyperbata, ut recte Dionysius Longinus, omnium rhetorum judiciosissimus, notat? Cui ego illud addiderim, quod in ejus perturbato dicendi ordine omnis enthymematica dicendi vis tanquam catapulta intendatur. Et in perturbato dicendi ordine omnis eloquientiae Demosthenicae vis continetur.Is enim de more proponit argumentum, ut moneat auditores qua de re agat: mox in rem, quae nihil cum re proposita commune videtur habere, excurrit, ut auditores quodammodo alienet ac distrahat: ad extremum similem rationem inter id quod assumit, et quod proposuit intendit, ut ejus eloquentiae fulmina eo cadant, quo magis improvisa, graviora. Neque sane putandum omnem antiquitatem manca ratione usam esse, quod hanc quartam, ut nunc numerant, mentis operam non agnoverint. Methodus non est quarta mentis opera, sed ars tertiae.
Omnis antiqua dialectica in topicam et criticam divisa.
Critica Carthesiana sine topica certa non est.
Non enim ea quarta mentis operatio est, sed ars tertiae, qua ratiocinia ordinantur. Itaque omnis antiqua dialectica in artem inveniendi et judicandi divisa est. Sed Academici toti in illa inveniendi, in illa judicandi toti Stoici fuerunt. Utrique prave: neque enim inventio sine judicio, neque judicium sine inventione certum esse potest. Etenim quonam pacto clara ac distincta mentis nostrae idea veri regula sit, nisi ea, quae in re insunt, ad rem sunt affecta, cuncta perspexerit? et quanam ratione quis certus sit, omnia perspexisse, nisi per quaestiones omnes, quae de re proposito institui possunt, sit persecutus? Principio per quaestionem an sit, ne, de nihilo verba faciat: deinde per eam quid sit, ne de nomine contendatur: tum quanta sit, sive extensione, sive pondere, sive numero: porro qualis, et heic contemplari colorem, saporem, mollitudinem, duriciem, et alia tactus: praeterea quando nascatur, quandiu duret, et in quae corrumpatur: et ad hoc instar per reliqua praedicamenta conferre, et cum omnibus rebus, quae ei sunt quodammodo affectae, componere; sive sint caussae, ex qui-