Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/111

Haec pagina emendata est
81
italorum sapientia
de sensu

tiones et vota quoque accipiebant: Ita sentio, ita judico; stat sententia, certum est; ex sententia evenit, uti desiderabam; et in formulis illud: Ex animi tua sententia. Et haec erat ethnica metaphysica.An igitur, qui antiqui Italiae philosophi opinati sint, mentem humanam nihil percipere nisi per sensus, ut Aristotelaei; vel eam non nisi sensum esse, ut Epicuri asseclae; vel rationem sensum quendam aethereum ac purissimum, ut Platonici, Stoicique existimarunt? Et vero ethnicarum sectarum nulla, quae mentem humanam omni corpulentia puram agnorunt. Et ideo omne mentis opus sensum esse putarint; hoc est quicquid mens agat, vel patiatur, corporum tactus sit. Contrarium docet metaphysica christiana.Sed nostra Religio eam prorsus incorpoream esse docet: et nostri metaphysici confirmant, dum a corporibus corporea sensus organa moventur, per eam occasione moveri a Deo.

§ II.

De Memoria et Phantasia.


Memoria quid.Memoria Latinis, quae in sua penu per sensus percepta condit, quae reminiscentia,Quid Reminescentia. dum promit, appellatur. Sed et facultatem qua imagines confermamus, et phantasia Graecis,Phantasia eadem ac memoria Latinis.
Homini fingere nihil praeter naturam datur.
et nobis imaginativa dicta est, significabat: nam quod nos vulgo imaginari, Latini memorare dicunt. An quia fingere nobis non possumus nisi quae meminimus; nec meminimus nisi quae per sensus percipiamus? Certe nulli pictores, qui aliud plantae, aut animantis genus, quod natura non tulerit, pinxerunt unquam: nam isti hippogryphes et centauri sunt vera naturae falso mixta. Nec poëtae aliam virtutis formam, quae in rebus humanis non sit, excogitarunt; sed de medio lectam supra fidem extollunt, et ad eam suos heroas conformant. Cur musae memoriae filiae.Quare musas Graeci, quae phantasiae virtutes sunt, memoriae filias esse suis fabulis tradiderunt.

§ II.

De Ingenio.


Ingenium quid.Ingenium facultas est in unum dissita, diversa conjungendi: id acutum Latini, obtusumve dixerunt:Acutum et obtusum unde dictum. utrumque ex geometriae penetralibus; quod acutum celerius penetrat, et diversa, tanquam duas lineas in puncto infra angulum rectum, propius uniat; obtusum vero quia tardius res in-
Vici Op. lat. T. I
6