Pagina:Ioannes Baptista a Vico - Opera latina tomus I - Mediolani, 1835.djvu/11

Haec pagina emendata est
LECTORI



Quo idearum sibi succedentium ordine Vicus ingenii sui labores protulit, eosdem typis evulgandos censuimus. Hac quippe ratione perficitur ut ad genesin logicam ipsius doctrinarum propius accedamus, et accuratius exhibeatur ille tamquam nexus concentusque idearum, quem singula auctoris scripta praesumunt. Etenim Scientia Nova si seorsim spectetur, opus quoddam aenigmaticum jure existimabitur, eo quod prae se cuncta superiora Vici opera supponat. Quisquis igitur in praestantissimi hujus viri scriptis insudare velit, iste aggrediatur oportet a prima philosophicorum operum serie, quae amplectitur orationem de nostri temporis Studiorum ratione, opusculum de Antiquissima Italorum Sapientia etc., ac Responsa ad Ephemerides, vulgo Giornale de’ Letterati d’Italia. In prima ejusmodi classe exhibentur auctoris metaphysica, methodus primusque in temporum vetustatem intuitus. Porro metaphysica efficit fundamentum logicum ipsius systematis de Mundo Nationum; methodus instrumentum prope est quod adhibuit ad illud systema extollendum; intuitus vero primus quem diximus, quodam veluti involucro includit primigenias praecipuasque ideas quas postea explicuit et enucleavit.

Quod in auctoris nostri metaphysica, methodo primisque ideis philologicis praesertim elucescit, perpetua est ejus decertatio in novam rei philosophicae formam a Carthesio inductam. Hinc auspicata est, hinc ejus disciplinae ratio increbuit: nec enim Vicus Scientiae