machina quodque sua conficiet. aëris, ut evadit cujusque proprius.Omnes motus ex impulsu locales, et unius modi.Et si omnis motus localis est, et impulsu nascitur, nullum sane discrimen admiserit motum inter quo aqua syphonem subit, quae omni procul dubio aëris manu in syphonem effertur, et quo projecta per patentem aërem promoventur. Quin nec inter projectorum motum, et motum quo flamma ardet, planta adolescit, bestia per prata lascivit, quicquam differre judicabit. Omnes enim sunt agris circumpulsus: et uti peculiarium ope machinarum communis is motus, motus flammae, plantae, bestiaeque fit proprius, ita evadit proprius projectorum. Certe calor, quem pila promotu concipit, ei non est a manu communicatus: et tamen is calor certo certius est pilae proprius. Quid autem calor nisi motus? Igitur manus est machina peculiaris projectus, qua et determinantur nervi, qui sunt in motu ad manus intentionem; et determinatur corpus, quod est in motu ad aliter se movendum; et determinatur aër circumfusus, qui in motu quoque est, ad promovendum projectum: et haec machina communis, nempe aëris circumpulsio, evadit propria corporis projecti: quare proprius ejus est calor, et saepe ignis.
caput v.
De Animo et Anima.