Haec pagina nondum emendata est

v

“«xquirunt, unde fit ut termini technici modernorum idiomatum fere omnia absurda et absona reperiantur.

Machinatores et fabri ac technici, qui machina- ‘menta comminiscuntur, partes, saltem Anglica verna- cula, digitos, ungues, pedes, genua, oculos, talos, ‘plantas, cubitos, simios, caudas, et huius generis no- minibus appellant. Quum vernacula haud sufficit, prasertim apud chemicos, ad Latinam Gracamque linguas recurrunt, que vocabula quam ipsi penitius non intelligunt, monstra Latinitatis et Grecitatis «creant, uti aviare, submarinum, basis, automobile, locomobile, locomotivum, motor, tractor, elevator, cafeteria, restaurant, vitamen, et sic deinceps. Vi- «deamus singula:

1. Aviare, aviatio, aviator, verba, quibus vola- tum hominum, navigationem aeream ac navigatorem nostri technici significari volunt. Ipsi, utique de avi «cogitant, quasi musce, culices, papiliones ac vesper- tiliones non zeque volent. Nesciunt enim verbum id- genùs Latine nullum esse; si autem esset, significa- tet a via in dvia, dévia (sine via), in tesqua, in de- serta aliquem deducere. Latine eiusmodi homines aeronautas appellamus. Verum si e volare nova fin- agere volumus, licet eos volucrios, naves volucrias alites, alivolas appellare.

2. Submarinum, vocant navim, que ad arbitri- um sub aquam mergi et emergi potest. At inepte di- �