Haec pagina nondum emendata est

iv

lites in muros hostium, seepius descriptum (Liv. 24, 34, Sil. Ital. 14, 320, ss), sed non nominatur, sed Fla- vius Vegetius Renatus (Instit. Rer. Milit. 4, 21) per- inde atque /Eneas in suo tractatu “De Toleranda Ob-- sidione” (Cap. IX.) bis memorat sub nomine tolleno- nîs, cuius effigiem etiam fert editio Lugd. Batav. anni 1645.

Hoc exemplo tantum sit ad ostendendum non omnia Romanis ignota fuisse qua ipsi nesciamus, nec proinde novis vocabulis opus esse, nisi prius certe constat rem prorsus novam, ac Romanis ignotam es- se. Ut addam exemplum alterum. Conclamatum in toto mundo est paucis annis ab hinc, quum par rota- rum fabricatores commenti sunt, cui singuli insidere, atque celerius vehi possent. Nomen aptum ad nostra usque tempora nullis linguis ei repererunt, et in sua inscitia continuo ad vocabula Latina aut Graca re- cursant et ineptiunt, veluti velociped, bicycle, quum si vel parum Latine scirent, reperirent vocabulum Romanum birotam.

Minime igitur existimandum est Latinam lin- guam esse impotem, modernas autem terminis tech- nicis scatere. Quin contra. Technici et fabri parum aut nihil sciunt Latine, et quum sua lingua eos fal- lunt, pro salute sua ad Romanos Gracosque recur- sant, ibi autem, quum sint imperiti, inepta vocabula �