Pagina:Insula Thesauraria.pdf/76

Haec pagina nondum emendata est

4 INSULA THESAURARIA

inibi, qui necdum erutus esset, sumpsi calamum anno Salutis millesimo septingentesimo —, exordiorque ab eo tempore, quo pater Diversorium Admiral Benbow tenebat, atque senex nauta, sole ustus, cum cicatrice copidis, primum sedes suas sub tecto nostro fixerat.

Bene eum memini, acsi res heri evenisset, ut ad ostium diversorii gravi gradu ventabat, risco suo po- ne se pabone? vecto; ipse procerus, robustus, gravis, homo vultu fusco; plexa ac picate come humeris squalide tunica sue cserulea impendebant; manus eius lacere, plenaque cicatricum erant, unguibus ni- gris ac mutilis, vibex autem transversum unam ma- lam erat sordide ac livide albedinis. Memini ut cir- cumspectabat eestuaria, interim sibi sibilans, deinde autem in antiquam nautarum cantilenam incidebat, quam postea tam saepe cantilare consuevit:

“Quindeni viri super cistam mortui — Io-ho-ho lagenaque cannei !”

ea elata, senili et caduca voce, que ad vectes ergata aptata item atque confecta esse videbatur. Tum ti- gillo, in speciem trudis,' quam manu gerebat, ostium

3. Pabo, -nis, m., est vehiculum unius rote, duorumque capulorum, ad vehenda onera.

4. Trudes, -îs, f., est lignum, tignum, pertica, vectis, con- tus, veluti vectis ad trudendum, vertendum, versandum aliquod machinamentum, uti est ergata in navi, que quum versatur, vel circumagitur ope trudis, otam, vel funem in se colligit, atque an- coram sublevat. �